CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1877016 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1877016.

Nodus 1877016 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO VIGESIMA QUINTA.

In quibus casibus necessario perscribenda sunt nomina Coniuratorum?

In quatuor hisce. Primo, in facto comprobationis genealogiarum. Secundo, literarum et literalium instrumentorum. Tertio metalium reambulationum, Quarto, in depositione iuramenti ad capita quorumcunque, ut scilicet sciatur, quod veris cum Nobilibus, et iuxta Iudicis commissionem sibi similibus, bonae et honestae conditionis hominibus, tale Iuramentum praestitum sit, 2. tit. 35. Ubi Nota, quod statutiones possessionariae, metarum reambulationes, et revisiones, aliter fieri non possunt, nisi vicinis et commetaneis, huiusmodi possessionum, inibi legitime convocatis. 6. Matth. art. 77.