CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1876969 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1876969.

Nodus 1876969 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO VIGESIMA QUARTA.

Quomodo differunt Testis, Coniurator; Unde dicuntur, et quibus nominibus appellantur?

Ita videlicet, quod Testis est, conscius illius rei, super qua testimonium perhibet; sicque sciendo omnino et vel visu, vel auditu ipsam percipiendo iurat. Ex quibus tamen simplici auditui, non tanta fides datur, quanta visui. 2. tit. 27. Dicitur a verbo Testor, quod testimonium perhibeat, vel testimonio sit; indeque fassiones testium, potius

Attestationes dicuntur, quam testificationes. Testificor vero potius refertur ad principalem, qui talibus testibus, intentionem suam firmare solet. Appellatur autem diversis nominibus, antiquitus Superstes, quod super statu causae adhibebatur; nunc Nominatus, quod quando principalis intentionis suae probam praeassumit, illico testes nominare consuevit, quibus probare velit; vel quod ex certitudine rei denominatae venire soleat; coniurator autem quasi sorte occurrat. Et Maior omni exceptione, quod superet omnem contra se obiectam exceptionem, ita ut, a testando moveri non possit. Coniurator autem, nihil scit plane de re, sed saltem praesupponendo principalem suum iuste iurasse, ipse quoque super id iurat, quod is iuste iuraverit. Quod tamen iuramentum, an verum sit et iustum, soli Deo cognitum est. Nihilominus, tamen huiusmodi principalis, mediante ipso, vel asserit suam causam, vel alienam a se depellit. Et dicitur a Con: et Iuro, quasi simul cum Principali iuret. Uterque autem appellari consuevit, de Iure admittendus, quod scilicet ad coniurandum, vel testandum, ius ipsos tanquam legitimos et idoneos admittere soleat. Iure autem Canonico, dicitur Compurgator, quasi simul cum Principali purget. 2. quaest. 4.