CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1876944 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1876944.

Nodus 1876944 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO VIGESIMA TERTIA.

An AEque depositorio in facto depositi, sicut in factis mutui et debiti, ipsis (I) solis suis in personis iuramentum decerni deberet?

Non aeque, sed maiori cum manu, ita ut si magna summa deposita fuerit, quinquagesimo se, sin minor, cum minori: Sic iudicatum est Posonii, in causa familiae Ghiczii Anno 1612. Ubi Nota, Quod Depositum est omnis res, de cuius absoluto dominio, nihil transfertur in recipientem, qui et depositarius dicitur, sed tantum fidelis eius custodia ipsi demandatur; unde non licet illud mutare, vel in aliquem usum suum convertere, aut simpliciter usum ex eo sibi facere. Pignus vero dici solet, quod traditur Creditori, in securitatem rei creditae, donec quod debetur, sit exsolutum. Et huius usus redundat aliquando in creditorem, adeo maximus, ut etiam conscientiam non parum laedat. 1. tit. 80.