CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1876767 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1876767.

Nodus 1876767 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA NONA.

Sed si prius aliquid fassus erit, et ex actione concesserit; poteritne id amplius pernegare, etiam Actore ipsum ad negandam totalem actionem adurgente?

Equidem directe, et de Iure Regni non potest; cum fassio, sive responsio propria in Iudicio contradictorio semel facta, alias retractari nequit. 5. Vlad. art. 15. Vel si per Procuratorem quoque facta extiterit, citra Principalis voluntatem (nisi forte eodem die statim) postea ita simpliciter neque annihilari, neque revocari valet, uti suo loco dicetur, quaest. 25. cap. 8. Atque ideo etiamsi interdum cogatur (I) per (A) ad negandum aliquid, quod prius confessus est, id potissimum tamen in propria eiusdem responsione, non debet admitti, contra Iura Regni, et ad praecavendum

periurium, cum et alioquin secundum communem iam usum, ab affirmativa, ad negativam non datur regressus, in libere tamen agentibus. Sed bene e contra.