CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1876498 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1876498.

Nodus 1876498 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA SEXTA.

Moderni autem quomodo imponunt Iuramentum ad factas responsiones partium?

Difficile sane est, certa determinatione, omnes imponendi iuramenti formulas, comprehendere; tamen uti hactenus animadvertere potui; his potissimum uti videntur moderni Iuristae, prouti ex 2. tit. 32. elici possunt. Qui titulus duas habet partes. Alteram priorem, qua Quinque modis post reportatam iam communem Inquisitionem, alterutri partium iuramentum adiudicatur; ut patuit in praecedenti quaest. 12. Et alteram Posteriorem quae incipit; Quod si Actor etc. qua quatuor modis, ibi specificatis, ex responsionibus partium per sententiam interlocutoriam Reo potissimum iuramentum imponitur; ut hic sequitur. Et licet imponendi per Modernos iuramenti, sex habeantur formulae, non nisi tamen

prima, quinta et sexta, ex isto titulo per expressum deducuntur; reliquae vero, utpote secunda, tertia, et quarta, solum ex consuetudine Iuristarum observantur. Paragraphus quoque tituli, qui incipit: Si tamen negaverit etc. iam ita non observatur, sed potius pro eo formulae tertia et quarta frequentantur.

Prima itaque est, si Reus actionem Actoris simpliciter negat, non subnectendo sui expurgationem, hoc modo tantum dicendo (I) negat simpliciter; et (A) petierit Iudicium ex parte illius iuxta praemissam suam simplicem negativam; tunc pleno homagio abiurare debebit.

Secunda, si responderit hoc modo, (I) negat, et probabit innocentiam, iuxta Regni consuetudinem, cum poena indebitae actionis: et sic quoque adiudicatur illi iuramentum cum pleno homagio, hoc est, quinquagesimo se Nobilibus, quia solus sic praeassumpsit. Ubi hoc interesse videtur, inter istas duas formulas, quod in Hac (I) causae suae diffidens, sibi metuat, et proinde ne (A) admonitus praeassumat, ipse potius sua sponte, assumit tale iuramentum; in Priori autem videtur potius ignarus respondendi, quam Causae diffidens, et sibi metuens; quia si fortassis intellexisset, quomodo debuisset, respondere, breviori aliquo sequenti compendio respondisset.

Tertia, (acI) negat, et ad caput, iuxta Regni consuetudinem, hoc est, cum pleno homagio ipsius (I) quod si (A) acceptat, tunc ille debebit iurare ad caput, cum pleno homagio. Si vero responderit, (A) Non: sed iuxta vires (praemissarum scilicet) trium literarum Inquisitoriarum petit Iudicium; ex tunc (I) propter hanc suam submissionem, defalcata media parte homagii, solum cum altera media abiurare tenebitur. Secus est tamen in casibus Notae infidelitatis: nam etsi (I) se ad caput submittere vellet, Actor autem non acceptaret, sed actionem probare assumeret, tunc non datur iuramentum, sed probatio Actori imponitur, quia solus sic voluit.

Quarta, si responderit, (I) negat, et cupit doceri per (A)

in isto quoque casu, si (A) acceptaverit, tunc ipsemet debebit per nominatos testes primo, et non per coniuratores actionem suam probare; et si plene saltem cum paucis, omni tamen exceptione maioribus testibus docuerit, causam de facto obtinebit; sin semiplene tantum, tunc pro Iudicis arbitrio, et Causae ac rei qualitate, adiudicatur illi cum Coniuratoribus tandem supplementum. Ast ubi (A) proposita sua actione, etiam probam assumpserit, statim ante litis per (I) contestationem, tunc nisi sufficienter probaverit, non admittitur ipsi supplementum, sed Reus absolvitur. Ratio est, quia solus talem probam assumpsit; etsi ad praestandam eam imparatus fuit, id sibi simpliciter assumenti potius, quam nondum deferenti Reo tribuat, necesse est: ut et praecedenti quaest. 12. dictum est. Et alioquin tale Iudicium potius redditur nullum, ut infra quaest. 18. videre licebit. Si autem non acceptaverit, tunc iterum eodem modo, ut in tertia, (I) se diminuto iuramento expurgabit.

Quinta esse potest, ubi (I) in primo statim responsionis termino, sed iuramento Actoris ad caput suum iuxta consuetudinem Regni, deponendo submiserit; et (A) hoc acceptare noluerit: tunc (I) tertio se solum sacramentum praestare teneretur. Quem modum Ego aliquoties tentavi, sed nunquam istum effectum consecutus sum, sed semper, iuxta tertiam formulam iudicium recepi; qui tamen modus, seu formula utilis esset pauperibus (I) ut se facile abiurarent: sed sic admitteretur fortassis tanto maior occasio malis, ad perpetranda quaevis maleficia.

Sexta, Ubi autem (I) se, vel quod idem est, totalem actionem iuramento solius (A) submiserit, et neque hoc acceptaverit; tunc Reus simpliciter absolvitur, nec potest (A) actionem suam, in ipsum (I) reiicere. In quibus omnibus submissionibus consideranda Inprimis est, Proclivitas Actoris, ad assumendum Iuramentum; et ideo (I) sibi semper ab eo praecavere debebit. Secundo, Innocentia ipsius (I)

qui quanto magis condescenderit in submissione: tanto maior Innocentia, Iustitia, et AEquitas, illius apparebit: et ita ultima formula, si criminaliter accusabitur, iusto Dei, et hominum iudicio, absolvendus venit. Quae respondendi formulae, inter Nobiles duntaxat, in Maioribus casibus, atque etiam Criminalibus actionibus observantur, simplicesque seu Pares inter partes, intelligendae sunt. In minoribus autem, hoc est, minoris potentiae casibus. Solum tertio se abiurat. (I) 2. tit. 32. De causis vero Magistratuum, vide infra cap. 9. quaest. 31. 32. et 33.