CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1876466 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1876466.

Nodus 1876466 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA QUINTA.

Sed quales fuerint illae literae Inquisitoriae?

Iam olim a diversis, diversas superinde audivi opiniones. Aliis dicentibus, similes fuisse nostri temporis Evocatoriis. In quibus trium literarum energia continetur: Evocatoriarum, seu Praeceptoriarum, ad evocandum Reum, cum declaratione Actionis: Citatoriarum dum testimonium citat: et Relatoriarum, ex loco credibili, ad reportationem dicti testimonii emanatarum. Alii dicunt, fuisse literas Praeceptorias ad

Comitatum, et Compulsorias ad testes, quibus Actor non simul ad semel processit in Inquisitione, sed interpolatis vicibus, aliis tamen et aliis a Iudice acceptis, et ita Tripartita quasi Inquisitione, addendo numerum saltem earundem, adauxit Iudici modum ad aggravandum In-causam-attracto iuramentum. Alii item dicunt, fuisse diversas literas Compulsorias, a diversis Iudicibus extractas, primo ad Comitatum, postea autem ad aliquod Capitulum vel Conventum, quarum vigore iidem testes, iterato examinabantur, et deinceps tertio ordine Evocatorias ad citandum Reum. Author vero operis Tripartiti par. 3. tit. 27. dicit illas fuisse, quae ad Literatorium mandatum Regium, vel

literatoriam petitionem aliorum Iudicum Regni Ordinariorum, in locis testimonialibus, aut coram eisdem Iudicibus ordinariis Regni, in Conventibus generalibus Dominorum et Nobilium sunt confectae. Ex quo licet appareat aliquo modo, quid fuerint; sed quomodo sit processum cum illis, plane non elucet. Verum qualescunque eae fuerint, et quomodocunque processum sit cum illis, cum iam apud nos in Desuetudinem venerint, et prorsus quantum ad istum modum procedendi cum illis, exoleverint; licet vis et energia illarum, etiamnum in moderno processu nostro (super Iuramentali depositione) retineatur, ubi dicitur, vires trium literarum Inquisitoriarum repraesentantibus, ut videre est. Styl. Haec de iis dixisse sufficiat, libenter ipsemet ab aliis auditurus, non tam utendi, quam solum intelligendi gratia, pleniorem illarum cognitionem; siquidem adeo inopes antiquitatis sumus, ut etiam decrepitos fugiat, nedum Iunioribus succurrat.