CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1876425 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1876425.

Nodus 1876425 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA QUARTA.

Qua igitur forma aggravandi Maiores Nostri huiusmodi Deponentibus iuramenta imponebant?

Hac videlicet: quod si Actor in Iudicio contradictorio, unicas literas Inquisitorias, contra Reum producebat: tunc duodecimo se: Si binas vigesimo quinto se, Si autem tres, quinquagesimo se iuramentum eidem Reo, adiudicabant. Vel ut iam viceversa per modum sublevandi, dici solet: quod si tres literas Inquisitorias Actor in iudicio producebat contra Reum, tunc reo quinquagesimo se, si binas, vigesimo quinto se si autem unicas, duodecimo se, Iuramentum adiudicabant 2. tit. 32.