CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1876303 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1876303.

Nodus 1876303 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO UNDECIMA.

Quid de Informatione, quam Aliqui his annectunt sentiendum, et quid sit?

Informatio est quaedam interdum non levis, nec impertinens Iudicis, super aliqua re dubia, contra aliquem quasi per ipsum patrata, undecunque facta instructio; secundum quam tamen Iudex neminem Iudicare solet, cum videatur privata illius scientia esse, sed ex allegatis et probatis iudicium et sententiam fert; uti et Prologus continet cap. 15. Verum utri partium iuramentum interdum imponere debeat, utitur ea. Quanquam fur quidam olim Iudici se solanti, ne sibi ab huiusmodi Informationibus timeret, dicebat: Putasne tamen illas mihi sorores fore? Quo in genere fassio quoque Rusticorum, et si quid contra Nobiles fateri videantur, reponi consuevit.