CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1876092 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1876092.

Nodus 1876092 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO SEPTIMA.

Quid sunt Suspicio, et Praesumptio?

Prouti huic instituto deservire videntur: Suspicio est, levis opinio contra aliquem, de re aliqua; quasi per ipsum patrata, concepta ex Propriis illius signis, Antecedentibus, Concomitantibus, vel autem Consequentibus illam. Praeasumptio autem est fortissima opinio, similiter contra aliquem, de re aliqua, Quasi per ipsum patrata concepta ex praemissis circumstantiis, et fere proxima ad facti evidentiam accessio. Ut cum quispiam visus sit, sero, nocte illa, qua furtum commissum est, circa domum clam obambulare, et studiosius statum ipsius deforis considerare, est suspicio, ipsum tale furtum commisisse. At si postea pecuniam profusius expenderit, nec sciri possit, undenam illam habere potuerit; tanto facilius de ipso praesumi potest, quod ex tali comisso furto, ipsam sibi comparaverit. Verum necdum his plena fides datur: Quia Iudex ex praesumptionibus violentis, et indiciis indubitatis et vehementissimis, non potest devenire ad condemnationem, ac sententiam Definitivam In Causa Capitali, absque aliis probationibus, ut Corporaliter puniat; secus autem pecuniariter. Vivius part. 2. Opin. 56. Sed, si necesse erit, ipsum etiam per quaestiones aliquando examinare oportebit, ut proxime dicetur; et non condemnare nisi

confessum, etsi in eadem confessione, usque ad finem extra torturam permanserit, Quaestione proxime sequenti. Secundum Canones autem Praesumptio est Triplex. Violenta; ut si reperitur suspectus cum suspecta, nudus cum nuda, in eodem lecto: et haec inducit condemnationem, tanquam sufficienter probatum sit. 23. quaest. 1. Quam tamen condemnationem, quoad poenam Pecuniariam tantum, et non Capitalem limitat Vivius, ut proxime dictum est. Probabilis, ut cum oritur infamia de aliquo, apud graves personas: Et haec licet non faciat probationem, inducit tamen purgationem, 2. quaest. 4. Levis et temeraria, ut cum oritur ex levibus indiciis; puta ex locutione levium personarum; et haec aliquando est peccatum veniale aliquando etiam mortale, prout scilicet de re minus vel magis praesumitur. Styl. part. 2. Vocabulis Praesumptio, et Iudicium tertio; Ac in hac quidem nulla ponitur Expurgatio.