CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1875993 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1875993.

Nodus 1875993 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO SEXTA.

Quot Status Causarum solent adnumerari?

Non fuerit abs re, hoc loco dicere de Statibus; ex quibus causarum probationes deduci solent, Hi itaque quinque universe numerantur. Definitivus, Legalis, Coniecturalis, Testimonii, et Quaestionum, sive Equulei. Quibus omnibus aliae gentes et nationes in iuribus suis, ac potissimum Caesareo, uti solent. Sed Nostrates Tribus hisce tantum, Definitivo, Legali, et

Testimoniorum, qui proprie Communis Inquisitionis, Oculatae Revisionis, et Collateralis Attestationis esse dicitur, utuntur: Non item duobus illis Coniecturali, ex quo suspiciones quaedam solum, et praesumptiones deducuntur, non autem rerum probationes; et Quaestionum sive torturae, per propriam scilicet confessionem equuleo extortam, atque elicitam. Definitivus est, qui declarat, quid Nominis, et quid Rei sit, ut homicidium a nomine homo, et a verbo caedo, atque simplex tantum hominum caedes. Species illius sunt, Patricidium, sive Parricidium, dum pater occiditur. Sic Matricidium, Mariticidium, Uxoricidium, Fratricidium, et Sororicidium; quae omnia iam communiter, tantum Parricidium dicuntur, tanquam a principaliori, sive communiori Denominativo. Ubi Nota, super hoc nomine multos inter se dissentire; putantes alios id a Patre, alios a Parente, et alios ab Ablativo pari addita (R) litera Euphoniae gratia derivari, ut sit sensus; Parricidium, quasi Patricidium, vel Parenticidium aut Parium caedes, prouti sunt supra nominatae Personae; quibus, ex sententia Ciceronis etiam Patria, quae locum obtinet Parentum, additur. Unde, communi isto vocabulo, ab ultima significatione deducto, omnium praenotatorum caedes, Parricidia dicentur. Nisi quis malit, Specialibus supra recensitis nominibus uti; quod gratia distinctionis magis congruere videbitur. Et quod atrox semper habitum sit hoc crimen, patet ex antiquorum punitione; qui Parricidam Insutum culeo, hoc est sacco ex corio, cum cane, gallo gallinaceo, vipera, et Simia in aquam proiiciebant. Unde Papinianus quoque Iurisconsultus, qui et Asylum Iuris dictus est, et ex cuius schola, multi Iurisperiti prodierunt; maluit securi percuti, quam Antonium Carracalam Imperatorem, a Parricidio Fratris sui Septimii, defendere; dictitans: Non tam facile esse, Parricidium excusare, quam patrare. Anno 213. Legalis est, qui ex Legibus deducitur; ut cum quaeritur, quid Legis aut Iuris homicidium? Illico respondetur esse causam

Criminalem: Ast si quaeratur; Quid Iuris Parricidium? Respondetur, Est casus Notae Infidelitatis. Item; Quid Interemptio Personae Nobilis? dicetur: Est capitalis etc. Et hae leges continentur scripto Iure: hoc est Decreto Tripartito, ac Generalibus Articulis. Testimonii est, Communis Inquisitio, de qua hic agitur. Licet proprie et praecise tantum tres alias enumerentur; Definitivus, Legalis, et Coniecturalis, apud Rhetores.