CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1875937 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1875937.

Nodus 1875937 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO QUINTA.

Quae qualitates in testibus adhibendis requiruntur, et quando Nomina ipsorum Literis Relatoriis inscribenda erunt?

Haec, quinque: Libertas, Modalitas, Conditio, AEtas, et Iuramentum: quas omnes cum suis declarationibus, Vide uberius. 2. tit. 27. Ex quibus testes solent postea reiici, et testimonia ipsorum, si non fuerint Tales, et Talia, Quales, et Qualia hisce conditionibus esse deberent. Nomina autem ipsorum duplici ratione literis Relatoriis inscribenda erunt. Primo, quoniam attestationes duorum vel trium vicinorum, et commetaneorum, plus quam viginti Nobilium comprovincialium, et Iudicio valent et ponderant, qui

longe verius meliusque, quam Nobiles comprovinciales, super meritis Causae, ac gestae rei serie, propter propinquitatem possunt esse certiores. Secundo, ut testium nominibus, simul attestationibus declaratis, litigantium quilibet Exceptiones pro se necessarias, aut de periurio, vel mala testificatione, aut infamia, vel aetate contra eos, quos voluerit, et digne poterit, facere et opponere queat, ne praesertim periurium, si quod commissum fuerit, impunitum praetereat. 2. tit. 29. Ubi Nota, I. Quod Socius criminis, non admittitur in testem contra socium, nec pro socio, neque est idoneus testis, etiam ad formandam Inquisitionem contra socium, de communi opinione: Nihilominus tamen hoc fallit in eo casu, ubicunque veritas Ex Natura negotii, aliter haberi ac sciri nequit; utpote in coniuratione, vel secreto tractatu, aliisve quae occulte fieri solent; minimeque habet locum In crimine laesae Maiestatis, quia tunc admittitur socius criminis, contra socium, ut patebit infra quaest. 14. cap. 9. II. Quod antiquitus tempore statutionis quorumlibet bonorum, literis Relatoriis nomina vicinorum, et commetaneorum non fuerunt inseri solita, sed Capitulo, aut Conventui referenti tota adhibebatur fides, ut patet ex tenoribus huiusmodi literarum. Styl. de quo vide etiam inferius quaest. 24. capitis huius.