CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1875834 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1875834.

Nodus 1875834 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO TERTIA.

Quae requisita ad Communem Inquisitionem ex praemissa eiusdem Definitione; vel etiam Aliunde colligi possunt?

Haec Nimirum: quod quotiescunque huiusmodi Inquisitio fieri debebit, per utramque partem, uno die celebretur, et non diversis pro alia atque alia parte. Item testimonium Capituli vel Conventus, et Regii, vel Palatinales homines, iidem pro qualibet parte, et non diversi fiant.

Item, quod singuli Testes, Singillatim iurare, et per praefata testimonia, ac Regios homines, de negotio, de quo experiri volunt, interrogari et examinari debent. Item, quod causantes tempore Inquisitionis interesse non debent, sed per Fidedignitates excludantur. Item, quod ad huiusmodi attestationem faciendam, Periuri, Infames et qui honorem et humanitatem perdiderunt: non admittantur. Praeterea: Ignobiles quoque etiamsi possessionati fuerint: nisi per Regiam Maiestatem Nobilitati extiterint, acceptari non debent. 6. Matth. art. 14. et infra quaest. 25. huius cap. Vide plura: Licet de facto iam, etiam Ignobiles, Ex partium consensu, admitti soleant. Et maxime in Causis Novarum Violentiarum, et Occupationum, art. 35. et 36. anni 1587. Item Constitutionibus novissimis Annorum 1608. 1609. et 1613.