CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1875528 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1875528.

Nodus 1875528 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA SEPTIMA. / Quid igitur est Repulsio, et quoties fieri admittitur?

Repulsio est Iuridicum remedium, quo, Pars in causa triumphans, per Alteram partem in causa succumbentem, ab Executione, latae per Iudicem sententiae, coram vicinis et commetaneis, evaginato gladio, vel alio quopiam, ad id apto instrumento ostenso, et minaciter vibrato, violenter propellitur. Vel ut Tripartitum habet 2. tit. 73. Est partis in causa triumphantis, per Alteram partem in causa succumbentem ab Executione latae per Iudicem sententiae, violenta quaedam propulsio. Quae semel tantum fieri debet; siquidem in una eademque causa, binaria vice facta, Notam infidelitatis infert: citato proxime loco Vlad. art. 19. et 5. eiusdem art. 4. licet aliter olim observatum fuisset. 6. Matth. art. 16. et 1. Vlad. art. 57. Sicque iterum causa redit, ad suum Iudicem. Ubi Nota, quod si Actor, sive pars triumphans contra huiusmodi formam Repulsionis, violenter in iuribus possessionariis reobtentis se locaverit, in Amissione causae illorum Iurium reobtentorum, eo facto convinci debet. E converso etiam, si pars in causa succumbens, cum gentibus, aut violenter: contra partem triumphantem se opposuerit, et ipsam ab ingressu talium Iurium possessionariorum reobtentorum repulerit, eadem poena condemnatur. 4. Vlad. art. 9.