CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1875410 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1875410.

Nodus 1875410 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA QUINTA. / Sed quomodo praedicta iam Tria haec: Inhibitio, Prohibita, et Prohibitio, conveniunt inter se, vel potius differunt?

Quanquam videantur pro eodem sumi; unde etiam plures confuse ac indifferenter iisdem utuntur; veluti et Quadripartitum continet, et Decius quoque in suo Syntagmate scribit, de quibus vide et infra quaest. 34. cap. 8. Nihilominus tamen, rem magis proprie considerando, plurimum inter se differe videntur; quemadmodum iam et ex propriis earundem descriptionis manifeste colligitur. Et quod Inhibitio et Prohibitio nomina sint Verbalia, et actum tantum Inhibendi et Prohibendi denotant. Inhibitio quidem, ad inhibendam latam iam, et ad exequendum extradatam sententiam, ne scilicet Actor pergat, sed potius desistat; quod vulgo dicitur Tartoztatás, viszsza valo hivás. Prohibitio, vero ad prohibendam Communem Inquisitionem; vel Iuramentalem depositionem, ne videlicet ipsas facere incipiat; quod

vulgo dicitur, Tyltás. Et inter has quoque Prohibitio generalior est, quam Inhibitio, quia illa et rem coeptam iam, et nondum coeptam significat; haec autem solum coeptam. Vallae lib. 5 Elegan. cap. 4. Prohibita, vero, si Adiective pro Participio praeteriti temporis sumatur, effectum potius rei, seu passivam significationem verbi sui (prohibetur) a quo descendit, quam actum significat; ut sit sensus; prohibita scilicet res, vel causa aliqua, aut quippiam aliud. Ast si pro nomine Substantivo, uti et debet in hoc proposito; (quia alias duo adiectiva, nullum faceret sensum) accipiatur, pro eoque sumatur, quod vulgo Tilalom dicitur; cui semper Adiectivum Numerale Ordinem significans (et non Adverbium Ordinis) apponi solet, videlicet Prima, Secunda, Tertia, Quarta, tunc recte pro descripto iam Iuridico remedio sumetur; et sic dicetur; Prohibita prima, Prohibita secunda, Prohibita tertia, et Prohibita quarta; Hungarice Elsó tilalom: Masodik tilalom; Harmadik tilalom; es Negyedik tilalom. Atque ideo, quae definitione inter se differunt, illa, tota sui substantia ab invicem diversa sunt; sicque inter se confundi non debent, neque unum pro altero usurpari. Et literae quoque Inhibitionales, ab iis potius denominari debent, quam ab ultimis supinis, Inhibitoriae, Prohibitoriae.