CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1874991 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1874991.

Nodus 1874991 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO PRIMA. / Sed quid si aliquando Reus, etiam data opera, sese absentaverit, et interim Sententia contra ipsum, per Non venientiam extradabitur?

Inhibitione ipsi utendum est: praesertim, si nec per se, nec per alium, in iisdem Iudiciis antea adhuc comparuit, aut visus est; neque quisquam, eius nomine egerit, aut Literas Procuratorias eiusdem in Iudicio produxerit: 6. Vlad. art. 14. Quod si autem comparuerit, modo praemisso; non poterit hoc remedio uti: art. 55. anni 1550. Unde Actor cautus esse debet, ut priusquam sententiam extraxerit, bene advigilet, si prius in alia causa, per se, vel per alium comparuerit; accipiatque; superinde authenticum Testimonium ab aliquo Iudice, demonstrando eidem ipsum ad oculum, et protestando de praemissa eiusdem comparitione; alioquin sine tali testimonio nihil efficiet. Ast si comprobabit ipsum, uti dictum est, comparuisse, et nihilominus huiusmodi Inhibitione uti voluisse: convincetur in poena Emendae linguae; citato iam art. 55.

Ubi Nota: olim putasse aliquos, si huiusmodi Inhibitio, per Novum Iudicium ipsis extradata fuisset; eosdem

tam ante, quam post factam Inhibitionem, libere sub iisdem Iudiciis comparere potuisse. Ideo quod Novum Iudicium, cum futuro termino dari soleret. Ac ob id, ad tollendam huiusmodi vanam opinionem, cautum est, 6. Vlad. art. 14. quod huiusmodi Inhibitiones, etiam per Novum iudicium factae, illis ne suffragentur, qui prius in Octavis, vel Brevibus Iudiciis comparuerint. Veruntamen, si post factam Inhibitionem comparuerint; nulli gravamini propterea subiacebunt. Ita deliberatum est Posonii, Anno 1612.