CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1874951 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1874951.

Nodus 1874951 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO TRICESIMA. / Veruntamen, quas, et quot vices, contra se invicem allegando et respondendo, Partes insumere debent: et quae sint illae?

Quanquam nonnulli ex Procuratoribus nostris interdum, nisi per Iudices desistere cogerentur, frivolis plane et inutilibus Exceptionibus, ac Replicationibus, totos consumere solerent dies: nihilominus tamen, de bene observanda procedendi via, prouti et Statuto Imperialis Camerae ordinatum esse, anno 1548. legimus, non nisi Quatuor Vices observare deberent: Prima est, Actio, quam Actor urget. Secunda: Exceptio quam Reus in contrarium allegat; et forsan etiam, nisi Actor ipsam resolveret, Actionem illius per eam perimeret. Tertia: est Replicatio Actoris, qua huiusmodi Exceptionem Rei solvit, et Actionem suam confirmat. Quarta: est Duplicatio Rei, qua iterum priorem suam Exceptionem duplicata Responsione fulcit.

Atque hic omnino consistere deberent, Iudicium super praemissis recepturi: quia sat est, unicuique bis, et cum quadam reduplicatione idipsum dicere. Nisi forte propter maiorem Causae, auribus Iudicum inculcationem, ad summum

tamen adhuc, tam Actor triplicatione, quam Reus quoque quadruplicatione uti, permittantur. Quibus admissis, et Causae meritum declarari, et attentio Iudicum satis superque praeparari poterit. Nec videntur amplius, ulteriores ipsis concedendae vices: quia sic inutilibus, et non necessariis iterationibus, in longum protrahetur disputatio. Quanquam olim Pompeius Magnus, tertium Consul solus Romae creatus, ante natum Servatorem nostrum anno 51. inter alias Leges, hoc etiam sanxit: ut ad dicendum, Accusator duas horas, Reus vero tres haberet; quod argumento est, Iudicem magis in clementiam, (quoad Iustitia patitur) propendere debere. Et nostri quoque Iudices, in Criminalibus, Reo Procuratore destituto, Procuratorem dare consueverunt: ne scilicet absque legitimo patrono et defensore, ab iis Iudicatus et condemnatus esse queratur. Siquidem et de antiqui Iuris Regula, favorabiliores Rei potius, quam Actores habentur.

Atque haec de Exceptionibus satis dicta sufficiant, nunc iam ad Iuridica Remedia accedendum est, quibus sese In-causam attractus sanare volet.