CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1874921 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1874921.

Nodus 1874921 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO VIGESIMA OCTAVA. / Quomodo debebit Reus has Cautelas praedicti triplicis ordinis, Condescensionis scilicet, Prorogationis, et Destructionis Causarum disponere, et sese illis accomodare?

Sic videlicet, quod non omnes simul ac semel depromere, et veluti eiaculari debebit; sed prioribus levatis, saltem nonnullas, easque leviores et minoris momenti, quales iam dictae sunt Depulsoriae et Dilatoriae, ac saltem pro unaquaque Levata unam, cum prioris repetitione allegare, ut semper ex iis, pro aliis etiam Levatis et Iuridicis remediis, potissimum autem reales, Praescriptionis, Calumniae vel aliarum fortissimarum et invincibilium rationum responsiones, post factam Repulsionem, quando reddendae Repulsionis rationem dare, vel aliter etiam ad meritum Causae, respondere cogetur, reservet; quibus omnino adnitatur Actorem depellere, et sese ab impetitione ipsius absolvere.