CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1874892 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1874892.

Nodus 1874892 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO VIGESIMA SEPTIMA. / Quid Cautela, Cautio, Caute, Cautus, Cavere, et Cautum esse significant?

Cautela, seu Cautio, veniunt a verbo Caveo, vel cavo; quod idem significat, ac provideo, prospicio, consulo, et diligentiam adhibeo. Inde Cautela, seu Cautio, significat quandam providentiam, qua avertimus et vitamus aliquid, ne nobis accidat. Et haec fit, Partim in Literis; dum eas, vel ita arcte et provide describimus, ut nihil damni nobis ex iis elici queat; vel etiam Replicativis, sive Expositoriis clausulis, quas Superabundantes Cautelas dicimus, ampliamus et declaramus, ut id, quod effectum iri volumus, expressius intelligatur; unde quoque dici solet, Abundans Cautela non nocet: Partim in Dictis, sive Verbis; ut dum Procuratores cavent sibi, ne vel ipsi tale quippiam dicant, cuius ipsos poenitere possit; vel etiam adversario admittant, quod ipsis, et principalibus eorum nocivum foret. Ideoque in principio statim protestando, varie excipere soliti sunt. Ex quo tandem huiusmodi Cautelae, seu Cautiones iam apud illos, pro Exceptionibus haberi consueverunt.

Cautum esse, vel Cavere, multipliciter sumi videtur. Nunc enim idem significat, quod provisum et prospectum esse. Nunc pro eo, quod est, vel statutum vel prohibitum esse: ut dum dicimus; Cautum est lege, ne Nobiles Iuri sistantur; 1. tit. 9. sed citentur; id est, statutum et prohibitum est. Nunc demum pro eo, quod securum esse: ut dum alicui pignore, vel fideiussione consultum facimus, dicimus; Caveo tibi capite, pro eo, quod est capitis periculo, me tibi obligo. Sic,

Cavere, vel Cautum esse; fide, honore, humanitate, et aliis id genus obligationibus, communiter iam dici assolet. Caute vero, et Cautus idem significant, quod provide, et providus.