CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 187482 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/187482.

Nodus 187482 in documento kunic-r-epigr.xml


42. Ad Lydam, in Tusculano rusticantem. Haec te, Lyda, velim quam primum ad tecta reverti, Istaec rura velim longius et colere. Esse statim tecum cupio, cupioque vigentem, Laetam, floridulam tardius adspicere. Posterius tamen hoc malim; dum frigora cessant, Dum tepidi fulgent ac sine nube, dies, Tuscula dum rident late juga, quod facis, urbe Sis procul, atque hilaris rura beata cole. Tarda, precor, venias: satis huc festina redibis, Si redeas valido corpore firma satis.