CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1874597 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1874597.

Nodus 1874597 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO VIGESIMA QUARTA. / Recense breviter et summarie, Quot species Praescriptionis, seu certi temporis Iudiciarii, enumerari possunt?

Cum multa in certo tempore, vel a Lege Statuto, vel ab antiqua iam Consuetudine observato, fieri, vel non fieri dicantur; non abs re fuerit, hic aliquot Exempla istius temporis seu Praescriptionis annotare, ut quaeque a quolibet statim cognosci, et intelligi possint. Sunt igitur huius Temporis seu Praescriptionis, quae magis et quasi quotidie occurunt, Una et viginti species. Quarum.

Prima, est Unius diei; quo revocamus Procuratoris responsionem, eodem die sine onere: Quaest. 22. cap. 8. vel prohibemus Proclamationes Iudicialium, prima, secunda, et etiam tertia die, primis quatuor diebus absque onere: Quaest. 10. cap. 3.

Secunda, est Trium dierum; quando post quatuor primos dies Proclamationis, tertio postea semper die, cum onere easdem Proclamationes Prohibemus: dicta Quaest. 10. cap. 3.

Tertia, est Octo dierum; quando vigore Literarum Prohibitionalium, octavo die ante terminum prohibemus quempiam

a Iuramentali depositione, vel communi Inquisitione: Quaest. 14. cap. 5. vel quando Iudicia suspenduntur, per Maiorem Hebdomadam.

Quarta, est Decem dierum; intra quos Literae Sententionales, per Nonvenientiam extradari non debent: quin imo, intra eosdem semper absque Literis Inhibitoriis, prohiberi possunt cum onere, art. 39. anni 1545. Et Quaest. 10. cap. 3.

Quinta, est dierum Quindecim; ut dum quispiam legitime citatur, decimo quinto die prius, ante terminum Iudiciorum, vel quando testes ex aliena Provincia, Civitate, Comitatu, vel alio loco, coguntur ibi stare intra hos dies, ubi producti sunt: quibus tandem elapsis, libere dimitti, et discedere possunt. Quod communiter inter Negotiatores observari consuevit.

Sexta, est Quadraginta dierum, ut maiorum Octavarum semper; minores autem paucioribus celebrantur diebus: De quibus vide Quaest. 3. cap. 1.

Septima, est Quinquaginta dierum; ut dum alibi, ex antiqua loci consuetudine, Iudicia suspenduntur a Dominica invocavit, usque ad Dominicam in Albis: 15. quaest. 4. Vel quando quispiam datus alicui in Tutorem, vel Curatorem, tale onus subire noluerit; poterit intra hos dies recusare, alias exactis ipsis non exauditur, Iure Civili.

Octava, est Sexaginta dierum: ut Literarum Citatoriarum, Admonitoriarum, Compulsoriarum ad faciendam attestationem, Introductoriarum, Statutoriarum, Reambulatoriarum, et Recaptivatoriarum, cum clausula (Dicitur nobis, etc. ) confectarum. Quae Sexaginta diebus vires obtinebunt, postea viribus destitutae habebuntur: 1. tit. 33. sed de novo resumi debent, necessario. Ad quam, referri solet Accusatio mariti, contra uxorem adulteram: computando eam a die commissi adulterii, si id ad notitiam mariti delatum fuerit. Qui si uxori tale adulterium, ad primam maculam condonaverit, et ipsi se deinceps commiscuerit; in

posterum ipsam, praetextu illius accusare valebit nunquam. 1. tit. 105. quin potius simul cum illa puniri debebit, si id et deinceps ipso sic sciente et connivente frequentare non intermiserit; ne inde publicum scandalum, alios quoque ad malam vitam inducens, suboriri possit. Quod si vero Adulterium nocte fiet: nox, et Iustus dolor, permittunt marito (servata tamen inculpata thori tutela, 3. tit. 22. ) adulterum impune occidere, quo ad Forum fori. Licet in Foro conscientiae, Deo de se rationem reddere debeat: lib. 1. S. Ladislai cap. 13.

Nona, est Unius anni, de Donationibus Regiis, super Bonis et Iuribus possessionariis: 1. tit. 32. eorundemque legitima Statutione, cum clausula (Cum nos attentis, et consideratis, etc. ) intra anni revolutionem fienda: 1. tit. 33. Item, super Literis Adiudicatoriis, sive Iudicum sententiis: quae si per legitimam Executionem intra anni spatium ad effectum non perducuntur, tunc simpliciter viribus exuuntur. Atque sic tam Donatio, denuo a Principe reobtineri, 2. tit. 11. quam sententia, sive literae Adiudicatoriae, in Iudicio contradictorio, per eundem Iudicem, iterum resuscitari debebunt, sine Citatione, aut alio quovis processu, sed solum facta declaratione, sive publicatione resuscitandae Sententiae. Verum, si antiquior fuerit, per Praeceptorias, potissimum coram Iudicibus Pedaneis, melius resuscitari debebit. Et si per Non venit tantum fuit extradata: comparente iam Reo, et Paria eius petente, non ad Executionem exmittitur, sed in processum reiicitur. Item, super Violenta Bonorum occupatione, si violentus occupator, intra anni revolutionem, ex illis pari potentia eiectus non fuerit, etiam cum notabili incommodo, 3. tit. 22. tunc elapso anno, Iure mediante, conveniri debebit: 1. tit. 68. Item, Domini novi Praelati, habent annuam Prorogationem in causis Praelaturae suae: 2. tit. 50. etc. Et Viduae, ne lite ab aliquo, intra annuum luctus tempus earundem impetantur, de recepta iam consuetudine. Ac ne intra id quoque ad secunda vota se transferant, de

honesto tantum; si tamen id ipsum servare, quam nova appetere connubia, maluerint. Similiter et Haeres, legata, ac fidei commissa, intra hoc idem annuum tempus, distribuere et exsolvere tenebitur, eritque obstrictus.

Decima, est Unius anni et Unius diei, quae inter Cives Liberarum Civitatum, abusivo quodam iam et villanorum more currit: 3. tit. 15.

Undecima, est Septem annorum: cuius onus olim apud Gentiles, uxores captivorum ad hostes, in quasi viduitate reditum maritorum abinde expectantes, de laudabili coniugalis continentiae consuetudine, portabant. Sed iam, Proh dolor! vix Septimum diem expectare possunt, nedum Penelopes telam per decem annos retexere velint: ideo primo statim occurrenti proco maritantur. Atque sic si forte fortuna miseri mariti aliquando ex tali captivitate redeunt, magno cum foenore secundi, interdum etiam tertii coniugii, illas reperiunt: et nihilominus tamen, neque taliter etiam ad eos, prima vota resumpturae, redire volunt; adeo iam coniugalis fides remissa est, et sanctae continentiae vinculum atque meritum labefactari et dissolvi coepit. Cum tamen neque propter longam absentiam, vel huiusmodi captivitatem maritorum, aliis nubere; neque eosdem redeuntes aspernari, et refugere, sed omnino ad eosdem redire, et relictis secundis, vel etiam tertiis, prioribus cohabitare deberent, iuxta Canonicas sanctiones, 34. quaest. 1. et 2.

Duodecima, est annorum Duodecim: hoc est legitimae aetatis Pupillorum quibus elapsis, incipiunt ipsi per se lites movere, Procuratores constituere, et iuramenta interea temporis sibi per Iudicem delata, deponere: 1. tit. 111.

Decima tertia est annorum quatuordecim: quando puellae de debitis, iuribus impignoraticiis, auroque et argento, ac aliis rebus mobilibus respondere tenentur, ibidem.

Decima quarta, est annorum Sedecim: quando Masculi, super dictis Debitis, et titulo Pignoris; Puellae vero super

Iuribus Quartaliciis, Dotibus, ac cunctis aliis earum Iuribus, etiam possessionaria datione ipsas concernentibus, libere tamen et non coacte, fassiones facere possunt: Ibidem.

Decima quinta, est annorum Octodecim: quando Masculi de auro et argento, caeterisque rebus eorum mobilibus, similiter fassiones facere possunt: Ibidem.

Decima sexta, est annorum Viginti quatuor: quando Masculi fiunt perfectae aetatis, et iidem universa bona, et quaelibet iura ipsorum possessionaria, vendendi, permutandi, et quocunque titulo voluerint alienandi, plenariam habent potestatis facultatem: Ibidem.

Decima septima, est annorum Triginta duorum: 1. tit. 78. quibus in genere omnes Nobiles, id est, tam Domini Praelati, Barones, et Magnates; quam etiam universi alii Regni Nobiles maiores, et minores, inter se invicem, et Fiscus quoque Regius, contra Saeculares duntaxat, in quibuslibet Bonis et Iuribus possessionariis, venditis, occupatis, ac aliter qualiatercunque alienatis, praescribunt, hoc est, Ius plenum sibi in iis acquirunt; uti hoc loco de Praescriptione agimus. Et haec Praescriptio non solum ad substantiam praenotatorum Bonorum, seu Iurium possessionariorum sese extendit, sed etiam ad Processus Causarum super iisdem, vel iam motarum, vel etiam eo usque movendarum; quandocunque scilicet quispiam, intra praedictos hoc Triginta duos annos, ratione eorum alicui litem intentare, et contra ipsum causam movere voluerit, semper id ei de Iure et Lege Regni facere licebit.

Decima octava, est annorum Quadraginta: quibus, in Bonis et Iuribus possessionariis Ecclesiasticis, quarumcunque Ecclesiarum, utpote ArchiEpiscopatuum, Episcopatuum, Prioratuum, Capitulorum, Conventuum, Praepositurarum, Abbatiarum, Monasteriorum, Claustrorum, aliorumque locorum et Beneficiorum sacrorum, per Dominos duntaxat Barones, Magnates, Proceres, et Nobiles, Praelatosque inter

se se invicem (non autem per Fiscum Suae Maiestatis Regium) praescribitur: 1. tit. 78. Dixi; non autem per Fiscum Suae Maiestatis Regium. Quia Sua Maiestas, tanquam summus et Clementissimus Ecclesiarum Patronus ac collator, 1. tit. 11. et Ludovici II. art. 15. anni 1518. nedum in Bonis ipsarum praescribere, sed nec diu quidem illa pro se retinere; multo minus vero alteri dando, ab Ecclesiis eorundem abalienare potest: 1. tit. 10. Sed etsi illa interdum aliquamdiu pro se retinuerit: nihilominus tamen statim eadem de uno ad alterum, semper viris Ecclesiasticis conferre solet, iuxta piam antiquorum Regum ordinationem: 1. tit. 11. Unde etiam, ubi huiusmodi Ecclesiae vacaverint, peti solent a Regnicolis, Bene meritis personis, per Suam Maiestatem conferri: ut art. 17. 18. et 19. anno 1550. Et art. 31. anni 1567. ac aliis passim pluribus in locis videre est.

Decima nona, est annorum Sexaginta; intra et citra quos, bene; sed non ultra aut extra humanum seu vivum testimonium consistere potest: 1. tit. 74. et 82.

Vigesima, est annorum Septuaginta, vel ultra Sexaginta annos: quibus, vocati ad publicos Honores, Officia, et Dignitates, nec non etiam Tutelarum, et Curationem corporales administrationes, propter senium et declinatis iam aetatis imbecillitatem, ab iis excusantur: 1. tit. 122. consilio tamen, prudentia, sapientia, ac rerum, et temporum magistra experientia, quae senum propria sunt ornamenta, et animi bona, iunioribus, externa et corporalia officia gerentibus, adesse debent; ut non minus per eos, iuxta Ciceronis olim dictum, quam per iuvenes, bella geri, et alia negotia administrari, videri possint. De quo vide etiam, cap. 7. lib. 1. S. Stephani Regis.

Vigesima prima, est annorum Centum: quibus Ius Regium, in Bonis et Iuribus possessionariis, quorumlibet Malae fidei possessorum, durat, non obstante quavis praescriptione: 1. tit. 78. 23. ac 24. Quod idem est, Ius Fisci Regii, et Iurisdictio

Sacrae Regni Coronae. Post decursum autem praescriptorum Centum annorum, quilibet talis Malae fidei possessor, in praenotatis huiusmodi Bonis, seu Iuribus possessionariis, mala fide, ut praemissum est, tamdiu possessis, praescribit, et Ius plenum sibi ac proprium acquirit. Atque haec de his dicta modo sufficiant: plura quotidiana observatione, quilibet per se observare poterit.