CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1874359 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1874359.

Nodus 1874359 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA NONA. / In quibus rebus currit Praescriptio?

In omnibus quidem Bonis, seu iuribus possessionariis venditis, occupatis, et quomodolibet alienatis; Regalibus, Centum; Ecclesiarum, Quadraginta; Nobilium, Triginta duorum; Civium, olim Duodecim annorum, nunc vero, modo quodam abusivo, Unius anni et unius diei curriculis, completur: 3. tit. 25. Item, et in Actibus quoque Potentiariis, post Triginta duos annos incurrit: 1. tit. 78.