CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1874228 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1874228.

Nodus 1874228 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA SEPTIMA. / Quibus vero Tempus Causae remorari vel prorogari poterit?

Hisce: Partium non admonitione, ut iam praemissum est, Quaest. 4. Annuali prorogatione Dominorum Praelatorum: 2. tit. 50. Similiter Pupillorum, ad legitimam usque aetatem, in causis, tempore pupillaris aetatis eorum, motis: 1. tit. 129. Nec non viduarum, passim, iam durante annuo luctus earundem tempore. Absentia eorum, quibus publica Regni Constitutione, legitima Prorogatio admissa est: nimirum, qui extra fines, et oras Regni, in castris, et in servitiis, vel in legationibus Regiis, vel Regni fuerint; vel in bello, debito tempore, cum caeteris proficiscentes, occupabuntur. Ex quibus tamen, si qui indebite huiusmodi Prorogationibus usi fuerint, in Emenda linguae eo facto convincentur: 2. Matth. art. 6. Et 1. Vlad. art. 71. ubi vide in margine plures locos.

Similiter etiam aliis Casibus: veluti Aquarum vehementi inundatione, aegritudine valida, infirmante equo, et alium emere non valente, interceptione, spoliatione, vulneratione, aut necatione per adversarios et latrones facta. Dummodo excusatio ipsa, probabili documento fulciatur: 2. tit. 59. Et infra, quaest. 4. cap. 10. Nec non Captivitate interdum alicuius domestica. Quia captivi pro mortuis reputantur. De Captivitate autem hostili, vide infra, quaest. 22. Item tempore

Diaetae, Iudicia, neque in Curia, neque in Sedibus Spiritualibus, neque vero in Comitatibus celebrantur: 6. Ulad. art. 12. Et tempore Messis, atque Vindemiae cessant: art. 20. anni 1553.

Item, grassante quoque Bello, Iura silere solent: art. 10. Ladislai posthumi; Et art. 78. anni 1596. Item, art. 46. anni 1599. ubique. Quod olim per verbum (Dormio) exprimebatur: ut dum tempore Scipionis Iunioris Africani, ante redditam mundo salutem, anno 146. dicebatur; Dormiant hodie leges: eo quod prosequendis bellis potius, quam tractandis legibus, ductu illius Romani incumbebant. Sic et Iuvenalis, circa annum Domini 98. post mortem Iulii Caesaris, Anno 141. exclamat in Legem Iuliam, per quam Adulteria puniri debebant: Ubi nunc Lex Iulia, dormis?

Postea Aetate, et Serie. Aetate quidem: quod omnes Causae, ex vi publicarum Constitutionum Regni, juxta suas aetates, hoc est, antiquitatem, a prima die Citationis sumendam, levari debent: art. 51. anni 1550. Et 4. Ulad. art. 3. et non novae, vel recens motae, priores et antiquiores praecedere. Serie autem; ut Causae vel unius generis, inter Causas alterius generis confuse; vel etiam unius ejusdemque generis anticipative aliae ante alias non leventur, sed omnes in sua propria serie et ordine, nullo discrimine Iudicum, vel aliorum quorumvis habito: ac primo quidem majores, postea minores; hoc est primo loco Causae, factum Bonorum concernentes, (licet aliqui istum usum non admittant.) Secundo, Quinque Casuum. Et Tertio, aliorum Actuum potentiariorum, leventur. Atque sic melior est nostra hodie, in hujusmodi Causarum levatione, observatio, quam olim apud Veteres erat, qui sortibus ex urna ductis, Causas cognoscebant, ut Budaeus in Pandectis docet. Unde et illud Virgilianum, Aeneid. 6.

Nec vero hae sine sorte datae, sine vindice sedes.

Propter quas Cautelas, Causa non condescendit, sed solum reiicitur, in suam aetatem et seriem; citato loco. Unde audita statim Proclamatione in Sede, ad respondendum nimirum; hae duae posteriores, ante alias, obiiciendae erunt.

Ubi Notandum: Quod dictae legitimae Prorogationes, dantur solummodo in Causis, ratione Iurium Possessionariorum, et productionis Literarum, ac literalium instrumentorum; non autem ratione Actuum Potentiariorum, in quibus productio Literarum subsequi non debet: 2. tit. 50. Imo vero Actus Potentiarii. Olim summarie revidebantur; et saepe etiam in castris discutiebantur, stante bello: art. 20. anni 1548. et aliis passim. Item, Semel tantum dantur: 6. Vlad. art. 9. Vide supra Quaest. 6. cap. 2.