CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1874029 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1874029.

Nodus 1874029 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA. / Quid est Condescensio Causae?

Est simplex solummodo in priorem statum Regressio, nihil plane alterutri partium adiudicando, vel abiudicando. Licet viderim in quadam Causa contrarium; quae ob huiusmodi absurdum fundamentum, in hodiernum usque diem, finem sortiri non potest. Quod nulla ratione est admittendum. Quia Dato uno absurdo, illico mille sequi necesse est. Et potest iterum per Novam Citationem, causa per Actorem resuscitari: cum hac tamen Cautela, ut Literas superinde Testimoniales extrahat, ne binaria Citatione, in eadem causa; calumniose procedere arguatur passim.