CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1873942 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1873942.

Nodus 1873942 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO SEXTA. / Poteritne aliquando ex receptis Paribus Condescensio eorum fieri?

Poterit, si quando conformiter Originalibus non fuerint descripta, et facta collatione ipsorum in Iudicio contradictorio, coram Iudice, tanta disparitas apparuerit; potissimum si neque Iudex, negligentia suorum Scribarum, factum excusaverit; qui tamen statim repetitis illis ad se, talem errorem corrigere, vel defectum supplere consuevit. Quod et licet eidem facere, si ex inadvertentia factum praetenditur: art. 24. anni 1566. Imo vero etiam in Literis Relatoriis, sive Rescriptionalibus, de Captulis, seu Conventibus extradatis, commissi errores, reformari possunt, ac solent, ubi Pars per huiusmodi errorem se gravari posse cognoscens, in figura Iudicii, antequam tales Literae ad examen Iudicum Regni ordinariorum pervenerint, huiusmodi reformationem, per dictum Capitulum, vel Conventum fiendam, petierit Stylus.