CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1873867 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1873867.

Nodus 1873867 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO SECUNDA. / Omniumne productorum in Sede, Paria petuntur?

Non omnium saepenumero, sed tantum dictarum Praesentium et Iudicialium: aliorum autem, si necesse foret, in hospitio apud Magistrum Protonotarium videntur. Unde cautus esse debet Reus, ut sic petat Paria, et inspiciat productas, quod amplius non sit sibi integrum, eadem vel petere, vel inspicere.

Ubi Nota: Quod si unus ex Coincausam attractis mortuus fuerit, vel aliter liti cesserit, ac ob id in ea quoque parte causa in alium superstitem condescensa extiterit; solum quidem, si voluerit, Par super condescensione petere poterit, sed reliqui processus paria, ei non dabuntur, quia iam simul eadem, cum demortuo, vel aliter liti cedente Coincausam attracto, extraxisset; et ideo bis, de Iure Regni dari, neque possunt, neque debent: citato Articulo 56. anni 1550.