CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1873835 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1873835.

Nodus 1873835 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO PRIMA. / Quid est Parium Petitio?

Est Copiarum actionis, seu ut vulgus Iuristarum loquitur, Praesentium et Iudicialium, ac reliquarum omnium, si quae in Iudicio contradictorio producerentur, per Reum ad pleniorem causae, contra se per Actorem propositae, notitiam, cautelam, et futuram defensionem, de Iure, et consuetudine Regni, semel tantum admissa legitima postulatio, et concessio; art. 56. anni 1550.

Ubi Nota: I. Quod Paria actionis, semel tantum dari solent citato proxime Articulo. II. Quod per (!)vocabulum (Praesentium) intelliguntur semper illae Literae, quibus ultimus causae status continetur: ut sunt, Evocatoriae, Inhibitionales, Prohibitionales, Repulsionales, Novi Iudicii, Relatoriae super reportata communi Inquisitione, Iuramentali depositione; et Contradictione statutionis, et aliae similes, ex quibus Iudiciales conficiuntur; et semper hac clausula. Iudicialibus inferi consueta (Qui, vel quae iuxta continentias, etc. ) denotari debent.