CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 187349 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/187349.

Nodus 187349 in documento kunic-r-epigr.xml


39. Ad Lydam Tusculo reversam. Lyda redis, reducem dulces laetamur amici; Ante omnes fido pectore laetor ego. Tecum Roma placet, nam te dum Roma carebit Nil gratum, in tota dulce nec urbe fuit. Testor, quos fudi, questus, mea carmina testor, Telegoni lustras dum juga, missa tibi. Testor vultum, oculos, hanc nempe: mentem Radelja , quae, te, Lyda, recepta Non cohibet tacito gaudia clausa sinu, Sed curas oblita omnes, moremque severum Mens furit insanis ebria laetitiis, Atque altas jactat voces, clamatque: Sodales Venit, io, reduci plaudite, venit, io!