CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1873384 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1873384.

Nodus 1873384 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO OCTAVA. / Quae necessario requiruntur in Citatione, ratione Actuum potentiariorum?

Primo, hae clausulae; assumptis secum, quae personalem assumentis interessentiam: Missis et destinatis, quae mittentis, in casibus contingentibus, domi praesentiam; in deliberatis, etiam absentiam denotant. Iussio autem et Commissio ad absentem quoque refertur. Secundo, hae voculae (In et ad) quibus assumentis, aut missi et destinati, nec non etiam ex commissione patrantis accessus, invasio, et in loco praeexistentia significatur. Quibus in actione omissis, actio ipsa condescendi solet: 2. tit. 82.

Ubi Nota: I. Quod Foeminae in Actibus potentiariis evocari soleant, casu, quo violentiae, quarum ratione evocandae sint, in bonis ipsas concernentibus, patratae sunt, et cum Tutricum officio suorum liberorum perfunguntur: alias non, sed pro eis Mariti evocantur: 4. Vlad. art. 14. In aliis autem communiter evocantur. II. Quod Evocationes cum clausula; de consensu et voluntate emanatae, abrogatae sunt: quodque uxores, matres, filiae, et sorores Nobilium non soleant evocari: 6. Matth. art. 13. Et 1. Vlad. art. 58. nisi simul aequale ius habuerint. III. Officiales, ratione Actuum potentiariorum, evocantur de officiis, ex quibus tales actus patrarunt: etsi convincantur, satisfactio quoque exinde fieri debet, tam adversario, quam Iudici, ex parte eorum. Ipsi autem per Dominos suos, quorum non accessit commissio ad illos patrandos) detineri possunt, usque ad satisfactionem: 2. tit. 48. Et Domini seipsos iuramento expurgabunt, si commissio praetendetur contra illos; et super damnis satisfacientes ex propriis, ab Officialibus exigent recompensam: 1. Vlad. art. 24. uti infra quoque dicetur, Quaest. 27. cap. 9.