CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1873232 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1873232.

Nodus 1873232 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO QUINTA. / Sed cum Violatio Salvi conductus, referatur ad istam Personalem Citationem; quae sunt propria illius?

Haec nimirum tria: Primo; ipsum intelligi debere, de solis Personis eorum, et rebus pertinentibus ad illos,

qui vel per literas Regales ad Diaetam Regni, vel per publicatam ad Iudicia Octavalia generalia, et brevia, vel etiam Extraordinaria, uti praemissum est, immediate vocati, vel aliter interessati in Diaeta, vel Octavis iam constituti, in personis et rebus penes eos habitis, impediti fuerint: 2. tit. 20. Et 6. Vlad. art. 12. non autem de aliis, vel bonis ipsorum.

Secundo: licet textus Decreti Tripartiti, citato loco 2. tit. 20. communiter et indifferenter contineat, hanc Citationem, propter verbalem dehonestationem, vel facti violentiam, fieri debere: nihilominus tamen, proprie in Violatione Salvi conductus, solummodo facti violentia, et non dicti dehonestatio, passim iam intelligi consuevit. Prouti super hoc, anno 1610. Posonii, in causa Gasparis Palugyai; contra Magnificum Dominum Sigismundum Balassa deliberatum est; ubi idem Dominus Balassa, a Salvi conductus violatione, per verbalem dehonestationem commissa, contra praetactum Gasparem Palugyai, absolutus fuit. Et ratio huius est, quod indignum esse videtur, propter huiusmodi verbalem offensam, capitis et bonorum poenam statuere. Cum neque in facto honoris, neque in violatione Sedis Iudiciariae, id observari soleat.

Tertio: sive Citatio fiat statim, sub praedictis terminis, per Scribam Curiae Regiae; sive postea elapso ipso, per testimonium Capituli, aut Conventus alicuius; vel etiam per Magistrum Protonotarium: semper tamen extra omnem seriem huiusmodi causae levantur, sicuti et aliae quae sub Diaetis patrantur: iuxta art. 39. anni 1567. Et quidem inter Appellationum revisiones, ex antiqua iam consuetudine, discuti solent; licet de veteri lege, sub iisdem terminis statim iudicium in iis fieri valebat: 6. Vlad. art. 12.