CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1873083 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1873083.

Nodus 1873083 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO TERTIA. / Quotuplex igitur solet esse in genere Evocatio?

Quadruplex: Insinuationalis, Simplex, Utralis, et Personalis.

Prima igitur Insinuatio, seu Evocatio cum Insinuatione, cuius licet expressa Definitio nullibi in scripto Iure reperiri potest: prout tamen ex signis quibusdam, et levibus eiusdem descriptionibus, variis in locis colligitur, est Evocatio illarum causarum, quae brevi termino terminari solent; ut sunt, omnes Actus potentiarii, etiam in facto Iurium possessionariorum, nondum tamen Praescriptionis terminos egressi. Item, Damnorum illationes, aliave nocumenta et iniuriae, 1. Vlad. art. 54. nec non aliae Causae. Quae licet per simplicem Evocationem moventur: eo tamen praecise brevi termino, quo Causae per Insinuationem intentatae, levari,

discutique, et terminari debent; ut sunt, Iurium Impignoratitiorum, Iurium Quartalitiorum, Dotum, et Rerum paraphernalium, Debitorum, Obligaminum, Divisionum inter Fratres indivisos fiendarum, et Novorum Iudiciorum per quemcunque impetrandorum: 2. tit. 18. Quae omnes praemissae Evocationes, in primis Octavis, post factam Evocationem celebrandis, finaliter terminari debent. Nisi in aliquibus, ac potissimum in facto Potentiario, Iurium possessionariorum, Iurium, ac Literalium instrumentorum productio requiratur, quae omnino in secundis Octavis, sed non amplius fieri debet: 6. Matth. art. 6. et 19. Item 1. Vlad. art. 54. Dicta ab Insinuando, quod est, quasi in sinum ponere. Unde verisimile est, olim hanc Citationem ita fieri solitam fuisse, quod per ipsam praescriptus abbreviatus cursus, sive processus Iuris, cum specifica declaratione fieri debebat, dirigendo ipsum ad certam aliquam publicam Regni Constitutionem, ut videre est in Stylo, super Insinuatione de Actibus potentiariis; quod et modo quoque observatur.

Ubi Nota, I. Quod haec Evocatio cum Insinuatione, loco Trinae Forensis Proclamationis decreta sit, (praeter modum de Obligationibus, citato 6. Matth. art. 17. declaratum) 1. Vlad. art. 38. Et 2. eiusdem art. 2.

II. Quod Insinuatio, aliter etiam sumitur; pro eo videlicet, quod est quid reductivum in memoriam eorum, quae antea acta sunt: ut dum in vetustioribus causis, nondum tamen praescriptis, priusquam illae resuscitentur, necessario quasi praemitti debeat, quo In-causam-attractis melius in memoriam recurrant: art. 16. anni 1574. Et interdum ut ex demortuis prioribus partibus, in superstites sucessores condescensio causae fiat maturius: Stylus.

III. Quod in huiusmodi causis, ex continentia praescriptorum Articulorum, seu publicarum Regni Constitutionum, in Curia Regia, Inhibitio, et Repulsio (nisi sola Iurium, et Literalium instrumentorum productio, ad secundas tantum

Octavas) admitti non deberent, potissimum autem in divisione, in qua et Contradictio, 1. tit. 45. et Inhibitio communiter iam virtute Literarum praeceptoriarum divisionalium praecluditur; Repulsio autem, in partibus admittitur: de facto tamen, ex quodam abusu, Inhibitio admitti solet; sicque in longum processum, contra annotata Iura Regni, abire coguntur. Unde frustra omnino erunt istae Evocationum distinctiones; 2. tit. 18. si omnium processus uniformiter currere debeat. Ex quo, et Decreto Ladislai Posthumi, art. 9. iubetur: quod Insinuationes in suis vigoribus remaneant. Et Novella Constitutione, anni 1618. art. 69. in eodem dominio bonorum simul existentium Inhibitio non admittitur.

Nec obstat Titulus 77. part. 2. (qui est Articulus 51. ex 1. Decreto Vlad. desumptus) in quo universaliter in omnibus causis videtur admitti Inhibitio: quia ille intelligitur solum de longis causis, in quibus processus subsequi solent, ex eoque Inhibitio et Repulsio admittuntur in eis, ut patet 4. Vlad. art. 15. et non de istis Brevibus, sive per Insinuationem motis, quae ut iam patuit citatis locis, restrictae sunt, et ab huiusmodi Iuridicis remediis exclusae, quia alias, et contra naturam suam, et contra dicta Iura Regni, unico termino Octavali non terminarentur. Ex quo, non alia de causa Maiores nostri, Inhibitionem etiam in Literis Divisionalibus praecluserunt: Repulsionem autem in partibus statim fieri admiserunt, quam ut postea in Curia Regia, locus ipsis non daretur; prout et Quadrip. 2. tit. 14. continet. De quibus vide etiam infra, Quaest. 2. cap. 5.

Secunda Evocatio, est Simplex, earum Causarum, quae quatuor terminis Octavalibus finiri debent; neque eosdem ulla literarum productio, etiam cum onere in iisdem praeassumenda, excedere debet: 1. Vlad. art. 54. Et 6. Matth. art. 19. (licet iam modi illi, per quatuor terminos procedendi, in hoc posteriori loco comprehensi; non sint in usu.) Cuiusmodi Causae sunt, quae per admonitionem, vel aliam

praeter dictam iam simplicem Evocationem, aut Statutionem, et Recaptivationem bonorum, vel etiam Metalem reambulationem inchoantur: 2. tit.18. Et 6. Matth. art. 4. et 19. Item, 1. Vlad. art. 54. Et haec appellantur Longus litis processus: 2. tit. 71. Dicta Simplex ex eo, quod simpliciter absque; ulla huiusmodi processus declaratione fiat, solum in genere, secundum leges Regni. Quanquam Quadrip. 3. tit. 106. has quoque velit, post unam duntaxat Evocationem, in primo statim Iudiciorum termino, a Iudice ordinario suscipi: ut scilicet Reus statim respondeat, et causa brevi termino finiatur, debitaeque Executioni, demandetur; ne Actor tam longo litis processu, toto vitae suae curriculo, iusto Iure suo, cum summa divinae humanaeque Iustitiae offensione, destitui cogatur.

Tertia Evocatio, est Utralis: ut si quis ad praeassumptam cautionem expeditoriam, in defensionem alicuius causae, vel ad Literas, vel literalia instrumenta, apud quempiam forsan habita, aut occultata, qualicunque Evocatione fuerit vocatus. Talis Evocatio, semper unico termino (ubi videlicet principalis causa levata fuerit) decidi et finiri consuevit: 2. tit. 18. Dicta Utralis, ex eo, quod utramcunque praemissarum duarum Citationum, seu Evocationum sequi velis, licitum sit tibi, cum idem plane Brevis Iuris processus in ea observari debeat.