CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1872980 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1872980.

Nodus 1872980 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO PRIMA. / Quid est Citatio, seu Evocatio?

Est legitima rei per Actorem, vigore Literarum Evocatoriarum alicuius Iudicis ordinarii, ad aliquod Capitulum, vel Conventum datarum, medio testimonii eiusdem Capituli, vel Conventus, in cuius processu Reus existit, (vel etiam Magistri Protonotarii, potissimum in Causis Fiscalibus) ad defensionem Causae, per Actorem sibi intentatae, in praesentiam competentis sui Iudicis, cum assignatione legitimi termini, et ordinarii loci, vocatio. Quae circumstantiae, tribus hisce, Persona, Loco, et Tempore comprehenduntur, 2. tit. 26. Ex quibus si una defuerit, Citatio condescendere debebit. Iure Civili vero, Tempus et Locus omittuntur; sed solum Personae, Actoris, Rei, et Iudicis, cum actione, seu re, quae petitur, ac Ius, secundum quod petitio fit, in libellis contineri reperiuntur, iuxta hoc distichon: Matth. Stephani, lib. 4. cap. 6.

Quis, quid, coram quo, quo Iure petatur, et a quo,

Recte compositus, quisque libellus habet.

Ubi Nota, Primo: Quod modo solum per testimonium Capituli, vel Conventus, ordinarie fit Citatio: 1. Matth. art. 1.

Licet antea etiam per Regium, et Palatinalem homines fiebat: 2. tit. 19. Qui nunc quoque in Personali citatione procedere solent, de Curia Regia Scribae, seu Iurati Notarii: quales solent esse apud Dominum Personalem, et Magistros Protonotarios (ac non privati Dominorum Superiorum Iudicum Secretarii,) 2. tit. 20. De quibus infra, cap. 6. quaest. 2. In Regno Sclavoniae etiam, per testimonia Capituli, et homines Banales, pro Quintodecimo die, decreta: art. 13. anni 1538. Et talis Citatio, ante terminum, ad minus Decimo quinto die, fieri debet, citato loco Matthiae. In Brevibus, etiam Octavo die, 3. Vlad. art. 2. Sic etiam, si in Literis Introductoriis, seu Recaptivatoriis, aut Reambulatoriis, vel Admonitoriis, terminus aliquis Octavalis, ad quem Evocatio (ex ratione in iisdem Literis expressa) fieri debeat, denotatus fuerit: tunc ad Octavum usque diem illius festivitatis, cuius Octavae inseruntur, Executio cum illis peragi poterit. Ante festum tamen, et non post festum illud: 1. tit. 33. Neque vero illae Causae, quae sub iisdem Iudiciis inchoantur, sub eodem termino levantur: art. 51. anni 1550.

Secundo: inter Citationem, et Evocationem, hoc interesse; quod Citatio, veniat a verbo frequentativo Cito: quod item si veniat a Cio, significat voco: sin a Cieo, denotat moveo. Atque sic Citatio complectetur utrumque, vocationem scilicet Rei, et motionem causae; latiusque patet, quam Evocatio, cum aeque ad causas Comitatuum, atque Curiae se extendat. Evocatio vero dicitur, quasi ab extravocando, quod per eam, Causarum motiones, extra Comitatus, solum ad Curiam Regiam fieri soleant: 3. tit. 26. et 27. Unde et Decreta quoque Regni, quae ad dictam Curiam Regiam imprimis diriguntur, frequentius de Evocatione, quam de Citatione sonare videntur. Et Stylus etiam potius Literas Evocatorias, quam Citatorias continet.

Tertio: quod nemo nisi legitime citatus fuerit, cuiquam respondere, et iudicio stare debet: Andrea II. art. 2.

1. Vlad. art. 11. et 12. 1. Tit. 9 Constitutione Viennensi, anni 1616. ad undecimum. Et Const. Poson. Anni 1608. similiter ad undecimum. Item, art. 34. anni 1613. Et maxime extra Regnum; art. 41. anni 1536. etiamsi Iudices Regni ordinarios Maiestas Regia secum haberet: Ibidem.