CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1872843 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1872843.

Nodus 1872843 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA QUARTA. / Quid sit Iustitia: et quotuplex?

Cum omnia haec propter Iustitiam, tanquam ultimum Iudiciorum finem suscepta sint; atque etiam praemissum Ius, ab ea deductum esse, docuerimus: videndum est, quid ipsa quoque Iustitia sit?

Et primo quidem: veteres illi gentiles, vana quadam religionis superstitione ducti, dicebant Iustitiam, Araei, non quidem unius illius ex Titanibus, qui arma contra Deos sumpserunt, sed alterius cuiusdam Principis, hominis utpote iustissimi, filiam fuisse; quam a patre, vel potius ab astris, Astraeam nominarunt: eo quod, postquam homines in terris aliena concupiscere, rapere, et sese mutua caede et sanguine polluere, omnia denique fraude et dolo inter mortales misceri coepissent, ipsa propter tantae rei indignitatem, ad astra, hoc est, ad caelos evolasse fertur; ideoque pro Dea habita est, ut Ovidius 1. Metam: cecinit:

Ultima caelestum terras Astraea reliquit.

Verum omissa huiusmodi gentilitatis fictione (quanquam non omnino repudianda, si res bene consideretur:) de Iustitia hic agimus, prout est virtus moralis, eaque duplex: vel Naturalis, quae est constans et perpetua voluntas, ius suum unicuique tribuens: non quidem quantum ad actum, sive effectum ipsum, siquidem id non semper fieri potest; sed quantum ad affectum, qui semper paratus est, ad praestandum debitum effectum, si fieri potest. Vel Legalis, quae et lex ipsa dicitur, ac saepe pro arbitrio populi mutatur, sine qua nec gentes, nec regna diu permanere possunt.

Secundo: iustum quoque aliquid dupliciter fieri intelligitur; uno modo, ex ipsa natura rei, quod iam dictum est Ius Naturale. Et alio modo, ex quodam statuto inter homines, quod similiter praemissum est, Ius esse Positivum.

Tertio: differt autem Iustitia, a Iure, et Iurisprudentia, in tribus: I. Quia Iustitia, est virtus moralis: Ius, eius executivum: et Iurisprudentia, scientia illius Iuris. II. Iustitia, inter virtutes est summum bonum: Ius, medium: et Iurisprudentia, infimum. III. Iustitia, tribuit unicuique quod suum est: Ius vero, coadiuvat: Iurisprudentia autem, docet, qualiter illud fiat. Et cum omnium aliarum virtutum species, ad ipsam, propter excellentiam illius, referantur; omnes aliae virtutes, nomine ipsius comprehenduntur et continentur. Quemadmodum et apud Hesiodum habetur:

Iustitia in sese virtutes continet omnes.

De qua placet celebre illud dictum, ultimi illius ex antiquissima Bathoreorum familia, Comitis Stephani de Nyirbáthor dicti, haereditarii olim Domini in Eched, et alias Iudicis Curiae Regiae, subiungere: quo dictitabat, se, dum adhuc scholas visitasset, bene scivisse, quid sit Iustitia: sed iam omnino nescire, et an ad caelum, ut antiquitas dicebat,

evolaverit; vel ubinam locorum exularet, ignorare. Adeo enim prudentissimus, et aequi observantissimus Heros ille, vel amissam omnino, vel pravitate hominum in tantum iam remissam illam esse, querebatur. De quibus omnibus, uberius vide Prologum Tripartiti, Gratianum, et Iustinianum, in principio Operum suorum.