CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1872820 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1872820.

Nodus 1872820 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA TERTIA. / Quod est Ius Divinum: undeque constat, ac dicitur?

Ius Divinum est, quod a Deo in Veteri Testamento, per Moysen Israëlitico populo; et in Novo, per Christum, omnibus hominibus ad salutem, revelatum et promulgatum est. Quod vero tam ex hoc, necessaria sequela; quam ex Iure Civili, bona ratione, ad decidendas causas deducitur, a potestate Ecclesiastica, ut Papa, Concilio, aliisve Praelatis Ecclesiasticis; dicitur Ius Canonicum, a Canone, hoc est, regula, quasi Regulativum, quod mores et vitam hominum, ad salutem animae regularet. Contineturque tribus proprie voluminibus: decretalium scilicet, Domini Gregorii Papae IX. Sexti, Domini Bonifacii Papae VIII. Et Clementinarum, Domini Clementis Papae V. Simulque extravagantium viginti, Domini Ioannis Papae XXII. ac communium. Quibus annumeratur etiam Decretum Gratiani, monachi cuiusdam, et non Papae, ex dictis Sanctorum Patrum compilatum. Sicque omnia simul sumpta, constituunt Corpus Iuris Canonici: quod novissime autoritate Domini Gregorii Papae XIII. diligenter revisum et expurgatum, apud omnes Christi fideles, ita sartum et tectum manere debet.

Licet Legistae, considerantes in dicto Gratiani Decreto, quatuor autoritates: primam, ex praenotatis dictis Sanctorum Patrum; secundam, ipsius Gratiani autoris; tertiam, cuiusdam Paleae, discipuli eiusdem; et quartam, Iurisperitorum, et Imperatorum Secularium, doceant solum ex prima autoritate illud authenticum dici, et Leges Civiles per ipsum eo insertas, manere tantum Leges Civiles; et non reputari pro Canonibus; teste Marantha, parte 3. de origine Iudicii. Atque ita communiter sumptum, magis natura, quam moribus, maxime autem fide supernaturali constat. Dictum Divinum, quod vel immediate spectet ad Deum, vel etiam observatores sui, divinos, hoc est, beatos efficiat. De quo haec dixisse, hoc loco sufficiat, plura a theologis, et cannonistis petantur.