CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1872727 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1872727.

Nodus 1872727 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO UNDECIMA. / Quomodo differunt haec tria Iura?

Si haec tria Iuris Genera bene considerentur, videntur inter se differre iuxta tres gradus comparationis, verbi gratia, ordine retrogrado procedendo.

Ius Civile, erit generale, sive commune, illis tantum hominum communitatibus, quae singulis Civitatibus, Provinciis, Regnis, et Imperiis continentur, et unam eandemque; communem Iuris consuetudinem et societatem inter se habent, atque servant.

Ius Gentium, erit universalius et communius, toti nempe simul humano generi tantum deserviens. Nam etsi inter bruta animantia, alia aliis maiora, robustiora, et ferociora sint, ob idque caeteris minoribus, et imbecillioribus metuenda: id tamen potius singulorum specie, sive naturae vi, quam aliqua ordinatione, inter ipsa evenire solet. Et ideo inter illa, nulla huiusmodi praelationis, vel subiectionis vicissitudo, proprie dici potest. Sed etsi aliquando (ut in Fabulis, sive apologis AEsopi, aliorumque fit) loqui, et inter se ordinem aliquem politicum habere ac servare dicantur; id totum fictitie tantum, et similitudinarie ab hominum politia fingi, dicique consuevit, et non proprie, ac re ipsa. Et quidem in apibus, mira est huiusmodi Naturae vis, et harmonia: inter quas, certus omnino ordo, et modus, principatusque praerogativa, in omnibus earundem actionibus observari perspicitur: ut patet ex Georgicis Virgilianis, lib. 4. sic et in formicis, industria victus comparandi mirifica cernitur.

Ius vero Naturae, erit universalissimum et communissimum, non solum hominibus, sed etiam brutis animantibus. Siquidem sicuti inter homines, naturae instinctu, viri apti nati sunt mulieribus coniungi, liberosque procreare: ita et inter bruta animalia, mares foeminis coniunguntur ad procreandos secundum suam quaeque speciem foetus. Plantae itaque, ut sunt herbae, et arbores, cum non sint sensitivae, neque de loco ad locum progressivae, neque vero aliis ita sui communicativae: non ad hoc Ius naturae sensitivae, sed ad vim sibi naturalem et innatam vegetativam, germinativamque, ex sese sibi simile germinandi, referuntur: ut dum aliae ipsis similes producuntur, ex earum, vel seminibus, ut herbae; vel radicibus, aut surculis alienis insitis truncis, ut arbores; vel etiam segmentis terrae infixis, ut vites. Quanquam et ex his nonnullae, mas et foemina dicantur: ut palma, et mandragora, sed improprie tantum, et non simul congrediendo

germinarent, sed ut celerius sibi adiacentes maturescerent. De quibus Plinius, et alii naturales historici consulantur.