CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1872676 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1872676.

Nodus 1872676 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO DECIMA. / Ius quotuplex est: et unde dicitur?

Ius, aliud est Ius Naturae; aliud Humanum (quod et Gentium, et Civile dicitur) et aliud Divinum.

Ius Naturae, est commune omnium nationum, eo quod ubique instinctu naturae, et non aliqua constitutione ab homine facta, habetur: ut maris et foeminae coniunctio, liberorum procreatio, educatio, successio, communis omnium possessio, una omnium libertas, nullus dominus, nullus servus, nullus captivus. Item, acquisitio eorum, quae coelo, terra, et mari capiuntur. Nec non depositae rei, vel commodatae

pecuniae restitutio, violentiae per vim repulsio. Siquidem hoc, aut si quid huic simile est, nunquam iniustum, sed naturale aequumque habetur. Quanquam Valla, lib. 4. Elegan. cap. 48. dicat, ridiculum esse, Ius Naturale dicere, quia hoc Natura, omnia animalia docuit. Unde et Cicero, in lib. Offic. de Iure naturali silentium egit: licet in 2. de Inventione, idem statuerit, quatenus scilicet in homines tantummodo cadit.

Ius Gentium dicitur, quod ratione publici boni, ad communem usum introductum est: ut rerum separationes, dominiorum divisiones, sedium occupationes, domorum aedificationes, munitiones, bella, captivitates, servitutes, mancipia, postliminia, foedera, paces, induciae, legatorum non violandorum religio, connubia inter alienigenas prohibita. Similiter, venditiones, emptiones, conductiones, et alii quivis similes mutui contractus. Sic dictum, quia eo fere omnes gentes utuntur. Estque contrarium dicto Iuri Naturali.

Ius Civile est, quod quisque populus, vel quaequae civitas, sibi proprium, divina humanaque causa constituit; hoc est, propter honestatem et iustitiam, quarum illa homines in hac vita decoros reddit, haec vero in futura etiam beatos efficit. Dictum quidem Civile a principio, quod Romani rerum domini, Civitatem Romanam potius incolentes, quam colonias, sive provincias sibi subiectas, ibi illud constituebant; ac exinde etiam in dictas provincias, sive colonias derivabant, et deducebant: ob idque absolute positum, proprie, et per excellentiam, solum pro Romanorum Iure accipi consuevit. Verum posteaquam tandem ad alias quoque civitates, provincias, regna et imperia illud deduci, et per alios quoque populos augmentari et ampliari coeptum est; communiter iam Civile, vel etiam cum quadam appositione harum vocularum: Imperiale, Provinciale, ac huius, vel illius Regni, aut Civitatis Ius, dici solitum est; ex eo vel maxime, quod ex civilioribus, rationique; et honesto, atque iusto, et publicae utilitati consentaneis

moribus, placitisque cuiuslibet huiusmodi populi deducitur, ac pro lege statuitur. Quia vero saepe occurrunt ista verba; Ipso iure, Ipso facto, vel De facto, vel Eo facto: ideo non inutile fuerit ea declarare, quid significent. Omnia igitur ista, idem significant, et sunt usitatissima Axiomata, sive Maximae Iuris, denotantes generales quasdam propositiones, veluti in Syllogismo Maiores esse solent, de statuto aliquo Iure, vel Lege; ut verbi gratia: quicunque transgressus fuerit edictum Principis tale, taliter puniatur: vel, qui voluntarium homicidium perpetraverit, capite plectatur: aut, qui furatur, suspendatur. Et in hac propositione, non requiritur ullum ministerium Iudicis constituentis ipsam. Quia iam talis Lex, Ius, Edictum etc. factum et constitutum est: sed necessarium est, hanc generalem Legem, alicui per subsumptionem minoris propositionis, declarative per Iudicis sententiam ex probationibus applicare: ut, verbi gratia; quia Ioannes, vel Petrus, homicidium commisit, vel furatus est, ergo praescripta poena puniatur; VVurms. lib. 1. tit. 1. de Verbor. signif. obser. 3. Aliquando etiam in casibus notoriis, neque tali declaratione opus est: sed de plano et de simplici, executio fieri debet; ut apud nos in violatione Sedis Iudiciariae fieri solet.