CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1872554 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1872554.

Nodus 1872554 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO NONA. / Quid Ius, Lex, Mos, Consuetudo, Exemplum, quaeve Forma Iudiciaria dicitur: ac quomodo quoque Processus Iudiciarius intelligitur?

Quandoquidem omnis causa, sive lis, ad ius, legem, morem, ac consuetudinem, tanquam formam quandam iudiciariam referatur, et terminetur; operae precium fuerit paucis declarare, quid sint singula.

Et primo quidem, De iure dicendum videtur: quod si a iustitia, ut nonnulli volunt, deducatur, pro eoque sumatur, quod est rectum et iustum; erit, ut Tullius definit, ars, sive scientia boni et aequi. Si vero a iussum, supino verbi iubeo, ablata (sum) syllaba per apocopen; erit id, quod vel natura, vel civitas, aut populus, vel gens iubet. Communiterque dicetur collectio legitimorum praeceptorum, quae nos arctant, ad observandum bonum et aequum. Atque huius iuris, tria potissimum officia numerari solent: nimirum, honeste

vivere, alterum non laedere, et suum unicuique tribuere: in praefatione 3. Decreti Vlad.

Secundo: Lex in primis triplex est; Naturalis, Humana, et Divina. Quarum duae priores, dirigunt hominem in ordine ad finem naturalem. Postrema autem, in ordine ad finem supernaturalem. Deinde Humana, est duplex: Saecularis, quae vulgo Civilis dicitur, et spectat ad Ius Gentium, et Civile maxime; statuiturque a potestate saeculari, ut Imperatore, Rege, vel alio Principe, aut Republica, seu Magistratu. Et Ecclesiastica, quae ab Ecclesiastica potestate decernitur, ut Papa; Concilio, Episcopo, vel alio Praelato; et dicitur Canonica, id est Regulativa, demum Divina etiam est duplex, Vetus, et Nova: illa, a Deo per Moysen Israëlitico populo; haec vero per Christum, omnibus hominibus ad salutem est revelata, et promulgata: ut per eam ad finem supernaturalem homines dirigerentur. Atque haec quidem, omnes ex aequo ad observationem sui obligat: illa non item. Quia Christus Dominus Servator noster, liberavit nos a iugo illius, quoad scilicet praecepta mystica, quae sunt Sacramentalia, vel Caeremonialia: et non Moralia: Marantha, par. 3. de orig. Iudicii, num. 47. ut patet Actorum 5. et Gal. 4. 5. Et quia Nova haec Lex, super ratione naturali, sicuti et Leges Civiles ab Ethnicis, ante natum Christum 300. annis, ut idem Marantha ibidem, num. 28. conditae, fundata est: ideo magis his, tanquam propius naturae convenientibus, quam veteri illa utimur. Quanquam nonnulli superiori saeculo; (uti Carolostadius) Leges Civiles omnino reiecerint, et ad leges Mosaicas observandas, iterum populum Christianum reducere nixi fuerint; prouti et nunc quoque autor quidam Decreti Tripartiti Latini simul ac Hungarici, adiunctis ad calcem illius, praedictis Veteribus Legibus sive Mosaicis, non obscure satagere videtur. Quae omnia admonitionis ergo tantum praemittere volui, ut quilibet tanto facilius inter praedictas leges discrimen et differentiam scire possit. Prout tamen legis usus

apud nos iam inolevit; lex est publica regni constitutio; ex unanimi tam populi constituentis, quam legitimi principis confirmantis consensu facta, et aeque ab omnibus, ad bene et iuste vivendum observanda, 2. tit. 5. scripto comprehensa. Dicta a legendo, quod modo praemisso, ex multorum consensu lecta sit. Plures eius descriptiones, vide Cap. 6. Prologi. Ex quibus praemissis colligitur, ius longe latius patere, quam legem: quod ius, sit nomen generale, tam scilicet legibus, quam moribus, hoc est, iure scripto, et non scripto constans: lex autem species iuris, et tantum iure scripto comprehensa.

Tertio, mores sunt actiones humanae, hoc est, actiones hominum liberae, praesertim consuetae et saepius iteratae. Vel, mos est longa consuetudo, a moribus tantum tracta. Et vice versa. Consuetudo est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex. Nec differt, an scripto, an ratione consistat, quando et legem ratio commendat. Ubi nota primo, ex praemissa consuetudinis definitione, ipsam tunc militare debere, quando nos lex deficit. Ideoque bene VVerböczi, part. 2. tit. 6. Consuetudinem in iudiciis observandam (quae nihil aliud est, quam forma quaedam iudiciaria, ad quam, tanquam terminum ad quem, iudicia terminari debent, uti supra quaest. 1. in Causa Formali, dictum est) docet, ex tribus fundamentis ortam esse: nempe, ex publicis decretis, sive constitutionibus regni, hoc est generalibus legibus; et ex principum privilegiis, id est, privatis cuiuslibet legibus; ac demum ex iudicum ordinariorum sententiis, saepius ac saepius eodem modo iteratis et repetitis, ac quasi pro legibus iam usurpatis. Quae omnia, cum stabilia et perpetuae veritatis esse debent, quamdiu in iudiciis haberi possunt, tamdiu alia consuetudo admitti non debet, (nisi ipsis per talem consuetudinem iam derogatum fuerit,) quia sic, et generales leges, et privilegia, ac iudiciariae sententiae (ad quas, et quae, ut praemissum est, omnis

lis terminari debet) innumeris ferme literis, et literalibus instrumentis, ac publicarum regni constitutionum ingentibus voluminibus comprehensae, frustra erunt: suborienturque infinita propemodum absurda et incommoda: neque ullus omnino, quantus quantus in clypeum assurgat, et quam ingenti turbine hastam torqueat, omnesque; dies vigiles, et noctes insomnes traducat huiusmodi toto coelo errantes consuetudines percipere, ac iura et iudicia secundum eas addiscere poterit. Quamvis dictus VVerböczi, in dicto Prologo sui Tripartiti, cap. 10. tantum indulserit consuetudini, ut paene quamlibet legem, per eam, non gravate subvertendam existimaverit. Quod non miror, siquidem ibi aliena potius pertractaverit, quam propria suo instituto accommodaverit et praefixerit, ut facile quilibet advertere potest. Secundo: exemplum quoque prope affine esse consuetudini, cum scilicet nos deficiunt lex, et consuetudo, modo praemisso declaratae. Tunc etiam exemplo eorum, qui vel semel in iudicando maxime idonei visi sunt, uti solemus. Nec quicquam in tali casu peccamus. Siquidem melior est semper entis alicuius, quam simpliciter nullius conditio: et securius vel rudiore calle inceditur, quam omnino nullo: ut et Matthias Stephani, in Oeconom: Iuris Canonici, dicit: satius esse alterius prudentia, in arduis deliberationibus uti, quam in ore habere, promptam quidem, sed inconsideratam et inconsultam in reddendo iure, vel sententia dicenda, responsionem.

Quarto, processus iudiciarius, quem, in eadem 2. part. tit. 6. dicit, ex Galliis inductum esse; intelligitur solum de iuridicis terminis, per quos, tanquam certos quosdam gradus, usque ad decisionem litis proceditur, ut sunt: legitima citatio, solita parium petitio, exceptiones de iure admittendae: et iuridica remedia; veluti, inhibitio, repulsio, appellatio, novum iudicium; et caetera his similia. Qui processus, vel ideo maxime Hungaris convenit, quod, quemadmodum et ipsi semper militares fuere, et illum a praedicta

gente, perpetuae militiae addicta, accepere: ita quoque magna ex parte, militarem esse voluere, ut scilicet, non minus in iudicio, quam bello, militaris disciplinae studiosi fierent. Vide de Repulsione, tit. 73. et 74. part. 2. Et hic tandem cessaverunt duo illa gentilia iudicia, candentis ferri, et ferventis aquae; quibus gens Hungara, contra id quod dicitur, Noli tentare Dominum Deum tuum; ab anno 696. quo Sancto Stephano Rex natus est, usque ad annum 1309. quo Carolus Rex coronatus est, per annos 340. usa est. Ut apparet ex antiquo quodam libro, intitulato, Ritus explorandae Veritatis, in dirimendis Controversiis; in Sacrario summi Templi Varadinensis reperto, et recuso Colosvarini, anno 1550. Iam autem prae manibus Generosorum Dominorum Francisci Loranth de Inke, et alterius Francisci Nagy-Mihály de Petrócz, Sacrae Caesariae et Regiae Maiestatis, inclytae Camerae Hungaricae Consiliariorum habito. Ex quo, qui volet, diversa barbara nomina Hungarorum, plus quam satis cognoscere poterit, certis Iudiciariis exemplis, ab anno 1214. usque ad annum 1235. quod facit, unum et viginti annos, circa aetatem potissimum Andreae secundi Regis, comprehensa. Vide infra, Quaest. 15.