CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1872174 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1872174.

Nodus 1872174 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO TERTIA. / Secundo, quotuplex potest esse Causa ex parte Terminorum, quibus levari solet?

Similiter multiplex: Octavalis, generalium Iudiciorum in duobus locis celebrari solitorum: Posonii , pro octavo die, festi Beati Lucae Evangelistae , a Comitatu Liptoviensi usque; ad Dravum : et Eperiensi, pro octavo die festi Beati Georgii Mart: a dicto comitatu Liptoviensi, qui et ipse ad Eperies vadit: art. 25. anni 1566. (licet de facto Posonium retrahatur, ut ex enumeratione Comitatuum, pro Octava partium superiorum, Posonii celebrari statuta, positorum apparet, art. 24. anni 1567. ) usque ad limites Transylvaniae. Quanquam et Tyrnaviae celebrari Decreta, legatur, art. 39. anni 1569. Et art. 4. anni 1582. Et durant per dies Quadraginta profestos, sive exceptis diebus festis: art. 24. anni 1563. Item, art. 4. anni 1572. Item Octavalis Brevium Iudiciorum, quae Brevis Brevium dicitur, cum propter terminum, tum propter processum etiam breviorem: generaliter quidem et continue celebranda Posonii, art. 20. anni 1553. Et art. 2. anni 1555. Licet art. 70. anni 1609. restricta habeatur iam solum pro partibus Cis et Ultra Danubianis, pro Dominica invocavit. Olim autem diversis duravit temporibus, videlicet per dies viginti: 3. Vlad. Art. 2. per dies 32. art. 26. anni 1553. Et art. 16. anni 1554. Ab Epiphania Domini usque ad Quadragesimam, art. 25. anni 1563. Et pro Dominica reminiscere, art. 14. anni 1536. Ac art. 23. anni 1537. Estque propria Domini Locumtenentis Regii: Enchir. fol. 13. Partes vero superiores, cum commode Posonium

accedere non possint, supplicarunt Suae Maiestati, si Dominus Palatinus, Protonotarium, aliumve Iudicem loco sui Cassoviam miserit, pro huiusmodi quoque iudiciis continuis, eo, vel ad alium locum earum partium, qui commodior videbitur, proficisci paratae erunt, dicto art. 2. praenotati anni 1555. Et forte iam pridem, art. 33. anni 1543. ut Dominus Andreas Báthori, cum sibi adiungendis, Causas Comitatuum Superiorum revidisset: quod tamen non legitur usitatum. Sed si utrobique; celebrabuntur, tunc Iudiciales etiam in iis, ut et in maioribus ad certos Comitatus restringi debebunt. Sin vero solum Posonii, prout etiam de communiore iam consuetudine, et usitatiori stylo, fieri deberet: tunc simpliciter sonare debebunt, absque ulla Comitatuum restrictione, hoc modo dicendo: ad quem videlicet terminum, universae Causae Regnicolarum Breves Brevium, pariter et Transmissionales, nec non Dotis, et Rerum Paraphernalium, ac aliae nonnullae, ex novis Constitutionibus publicis, authoritate locumtenentiae adiudicari solitae, per praefatum Dominum Imperatorem et Regem nostrum, generaliter fuerunt prorogatae. Ubi Nota, quod Causae Tutelarum, non observationis mandatorum, personalis ammonitionis, divisionis bonorum inter fratres carnales, aut patrueles, in quibus Repulsio subsecuta fuerit: item Dotum, ac paraphernorum, nec non Appellationum, ex recepta iam consuetudine, in omnibus terminis, ad instar Causarum Appellatarum, extra seriem levantur, et adiudicantur: 4. Vlad. art. 16. In Sclavonia autem, bis Octava celebratur, pro octavis diebus festorum Sancti Iacobi Apostoli, et Epiphaniarum Domini, in Civitate Zagrabiensi Montis Graecensis dictae Octavae, ab octavo die, praenotatorum festorum, quo inchoati solent, si Iuridicus fuerit.

Hic superpondii loco adiiciendum putavi: a multis dubitari, et quaeri solere; cur clausula illa, (tam ante cladem Mohachiensem, quam vero post obitum Serenissimi quondam Ludovici Regis, etc.) iudicialibus istarum Octavarum

inseri solita sit; idcirco ad id breviter sic respondendum duxi: posteaquam enim facta praedicta clade Mohachiensi, Regnum Rege orbatum, partim a Ioanne Rege assumptum, partim autem Divo quondam Ferdinando Imperatori et Regi delatum, in diversas partes distrahi coeperat; atque tam hinc, quam illinc, variae violentiae, bonorum occupationes, et reliqua violentiarum genera patrata fuerant; ad tollenda ea, regnicolae ab anno Domini 1527. usque ad annum 1552. suspensis ordinariis Octavalibus Iudiciis, specialibus tantum, privilegiatis, et brevioribus Constitutionibus per annos 25. usi fuerunt: et etiamnum in omni tumultu, et mutatione Regni consuetum est facere. Ac tandem ad pacatiora devenientes tempora, praenotato anno 1552. art. 24. Et sequenti anno 1563. art. similiter 24. statuerunt: ut deinceps huiusmodi etiam intermissae causae, tam scilicet ante, quam post dictam cladem Mohachiensem, motae, vel movendae, mixtim et indifferenter levarentur. Et ut sub id tempus transacti quindecim quoque anni, et sex menses, ad praescriptionem non computarentur, art. 22. Novizoliensi, anni 1542. Et sic nihil mirum, si praetacta clausula adhuc iudicialibus inferatur, nisi forte praescriptae veteres causae, ante praenotatam cladem Mohachiensem motae, iam finitae essent, ideoque omitti deberet; ne iam ab annis 66. inani et non necessaria huiusmodi positione, iudiciales superfluerent, et taedium parerent. Alii vero, quos historica magis, quam iuridica delectant, putant id fieri ob memoriam tantum tam funestae cladis; ut etiam inter dicunda Iura, ulciscendae illatae sibi iniuriae memores fierent.

Diaetalis, quae solum in terminis Generalis Regni Diaetae discutitur: et haec ab omnibus partibus Regni, et etiam eidem subiectis Regnis, ad eum locum, in quo Diaeta celebratur, adferri solet.

Extraordinaria est, quae per admonitionem mota coram Illustrissimo Domino Comite Palatino, veluti speciali

et competenti Iudice, inter Suam Maiestatem Regiam Fiscumque suum Regium, ac dominos regnicolas vertitur: 1. Vlad. art. 33. Dicta, quod extra omnem ordinem, in quibuslibet terminis, quorumlibet praemissorum Iudiciorum, et generalis etiam Diaetae Regni, discuti soleat. Et haec indifferenter, per praenarratos iam tres terminos Iuridicos currit, licet interdum extra illos etiam ventilari consueverit, potissimum autem ubi publica constitutione, ita conclusum fuerit: veluti art. 35. anni 1601. Estque propria Fisci Suae Maiestatis Regii, super acquisitione bonorum, deficientium in semine, dominorum duntaxat magnatum, (et non nobilium.) Vel prosecutione casuum notoriorum, aut alias causarum articularium, si quam huiusmodi, Regnum aliquando contra aliquem constituerit. Ubi Nota: quod quaelibet causa, virtute alicuius contractus inchoata, eo praecise modo brevi, et ordine, processuque terminari debet, quo causa praetextu bonorum, per defectum seminis, quorumcunque decedentium, ad collationem Regiae Maiestatis derivatorum, finiri determinarique et concludi solet. 2. tit. 71. Ex quo elicitur, quod causae defectus seminis, etiam contra nobiles, uno hoc, eodemque brevi processu, quo et contra dominos magnates, olim acquisitae, et adiudicatae fuerunt; quod pronomen illum (quorumcunque) communiter et indifferenter significat. Licet nunc iam, a tempore cuiusdam Elisabethae Kolos , solum Iudicio ordinario, in causam attrahi soleant: quae ex ordine Nobilium existens, in causa defectus seminis, Nobilis quondam Ioannis Kolos fratris sui, contra Fiscum Suae Maiestatis Regium, a Iudicio Extraordinario, non tam absoluta, quam exclusa potius, uti iam dictum est, esse perhibetur: Anno Domini 1567. feria secunda proxima, post festum Beatae Luciae Virginis et Martyris, Posonii, sub termino Generalium Iudiciorum Regni. In quo licet elaboratum sit per Fiscum, ut iterum in pristinum cursum restituta fuisset: nihil tamen effectum est: ut patet art. 47. anni 1618.

Peremptoria , sive Summaria, quae communiter ad supplicationes partium Principi porrectas, ex commissione eiusdem, per delegatum aliquem Iudicem, solum pro illo termino, et loco, quibus praeassumitur, diiudicatur. Unde perpetuo in illo statu, quo determinantur, permanet; nec datur eidem ulterior processus. Ideo dicta a perimendo, quod omnia Iuridica remedia, per eam perimuntur, et mortificantur. Et huius generis sunt omnes causae, super comissionibus fundatae. Sic et Peremptoria Citatio, ratione temerariae bonorum occupatorum detentionis, vel productionis Iurium, quibus bona ipsa, sive per notam infidelitatis, sive per defectum seminis, sive alio quocunque; titulo, ad se praetenderent pertinere, absque ulterioris prorogationis confidentia, in ipsa prima instantia, coram suo Iudice, ad decimum quintum diem, fieri debet: ac quicquid Iudex ipse superinde decreverit, et pronunciaverit, id citra omnem dilationem, debitae etiam executioni demandet; contradictione, et inhibitione quorumcunque non obstante: art. 10. anni 1536.

Compromissoria, quae fit ex partium compromisso, sub aliquo vinculo, et vel nullis, vel certis quibusdam Iuridicis remediis admissis: et haec prouti obligatio sonat, ita etiam finem sortiri solet. Diciturque; vulgo, Convocatorum per partes pari numero Iudicum Arbitrorum, et proborum virorum Styl. De qua vide infra, Quaest. 4. cap. 8. num. 5. Ad hanc pertinet Obligatoria, ex spontanea obligatione: 6. Matt. art. 17.

Articularis, quae ex publico dominorum regnicolarum articulo, seu Constitutione, propter magnam aliquam rationem, suum processum et determinationem accipit; et solet semper ad causam extraordinariam referri. Quales multae erant sub Pacificatione Viennensi constitutae, ut videre est ibidem ad Articulum duodecimum.

Item, causa Facti Honoris, quae sola ex omnibus Iuris nostri causis, specialem Processum, eumque singulari

diligentia (mirum dictu) a maioribus nostris declaratum, et conscriptum habet, fol. 738. Maioris Decreti.