CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1872063 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1872063.

Nodus 1872063 in documento kiton-i-dir-meth.xml


QUAESTIO PRIMA. / Quid est Causa, seu Actio: unde dicitur: et quotuplex?

Relicta philosophis speciali, et magis propria causarum tractatione; omissisque duobus illis causarum generibus, quae olim apud Romanos rerum dominos, adeoque Ciceronem ipsum, oratoriae facultatis, et Latinae eloquentiae facile principem ac parentem, summo in flore fuere; altero demonstrativo, quo ob res bene gestas laudari solebant; et altero deliberativo, quo de rebus atque actionibus futuris, inter prudentes

consultatio fiebat: solum tertium illud genus iudiciale, quod in disceptatione forensi consistit, et causam in genere consideratam, quatenus scilicet pro lite et controversia, in foro contentioso sumitur, pro materia huius instituti nostri accipimus. Quam tamen, si in singulas diducere velis species; causa materialis, erit omnis ille actus, quo quis alterum in persona, rebus, aut bonis offendit. Et hic dupliciter sumitur: proprie videlicet, dum vere et reipsa talis offensio fit; ut in omnibus violentiis generaliter sumptis. Et improprie, dum quis talem actum quidem non exercet, sed solummodo id, quod alterius est, ipsi denegat, et detinet. Unde huiusmodi iniuriam faciendo, in ipsum quasi agere videtur: ut fit in debitis, mutuis, depositis, commodatis, et bonorum divisionibus, ac successionibus apud ipsum detentis; vel dum etiam verbo tantum laedit: a principaliori tamen et frequentiori significatu, actus nomine nuncupantur. Efficiens, erunt partes ipsae; in causam attracta, quae contra ius alterius, aliquid facit; Actorea, quae ius suum iure et iustitia mediante acquirit; Formalis, erit lex ipsa, vel scripto aliquo comprehensa, vel antiqua iam consuetudine recepta, iuxta quam talis acquisitio fit; et ad quam, tanquam terminum ad quem, omnis lis terminari debet: infra quaest. 9. Unde et iudex, qui talem litem, huiusmodi lege terminat, magis ad hanc causam formalem, quam ad efficientem spectat: quandoquidem ex sententia Ciceronis, 3. de legibus, magistratus, vel quod idem est, iudex, dicitur esse lex ipsa loquens. Finalis, erit ipse finis, propter quem omnis huiusmodi suscipitur actio; nimirum ut unicuique quod suum est reddatur, neminem laedamus, sed cum omnibus iuste et quiete vivamus. Atque sic modo praemisso sumpta causa, est omne id, sive omnis illa res, propter quam, vel quod, alter alterum, in litem attrahit: sive sit ius possessionarium, vel bona immobilia, sive quaelibet res mobilis, aut factum, vel denique quodlibet dictum. Vel, est narratio rei patratae, aut ipsius querelae, contra alium susceptae, delineata expositio.

Quam licet nonnulli a casu, quo venit, dici velint: melius tamen dici videtur a causando, quod scilicet causet aliquid, id est, arguat, vel ostendat, ex quo quis movetur ad litigandum, et petendum iudicium. Sicque erit prima materia, seu origo totius litis ac controversiae: quae dum proponitur, dicitur actio; dum discutitur, iudicium; et cum definitur, iustitia, quae est lex ipsa.

Communiter autem statuitur duplex: propinqua, quae est ratio immediata rei; ut dum quis dat operam rei illicitae, per quam talis effectus necessario sequitur, et haec semper imputatur ei. Remota, quae et occasio dicitur; ut dum quis dat operam rei licitae, adhibita diligentia: et nihilominus tamen aliud aliquid evenit, ad quod non semper obligatur. Quam distinctionem alii sic ponunt: causam per se, et per accidens. Per se quidem, quae ex intentione, hoc est, ut usus iam obtinuit, ex deliberato animo, et praeconcepta malitia agentis proficiscitur: 2. tit. 82. et semper eius reus agitur, Art. 63. anni 1563. Per accidens autem, quae praeter intentionem, sive, ut dici solet, casu fortuito et contingenti accidit: ut si quis sagittet feram, et tangat hominem. Ad quam, licet de toto interesse non obligatur: ad aliquid tamen adstringitur, idque praevia bona cautela, quia occasionem dedit ad talem effectum, seu eventum rei. Unde si tali casu fortuito nobilis occidat nobilem, homagium nobilis exsolvit. Si autem nobilis rusticum, tantum rustici homagium deponit, passim. Sic et in actibus potentiariis nobilis rustici verberati, vel vulnerati homagium exsolvit. 3. Tit. 31. De quibus vide plura, 2. tit. 82 . Indeque dici solet; causo, causas, neutri, id est, iudico, seu iudicium facio, quod ad iudices refertur: et causor causaris, deponentis, quod partium est: dum rei, seu actionis, cur ita gesta et facta sit, altera causam, hoc est, rationem petit, et altera item

reddit. Ideoque apte iudices nostri, de ipsis, in processu iudiciario, scribere consueverunt; coram nobis causantibus, etc. Styl. Verum quia huiusmodi causa, etiam de consuetudine nostra, multipliciter sumitur: idcirco non abs re ratus sum, sequentibus quaestionibus multiplicem eius distinctionem praemittere, quo omni ex parte melius intelligatur.