CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 186707 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/186707.

Nodus 186707 in documento kunic-r-epigr.xml


22. Ad Philippum, de Lyda neglecta. Dic, rogo, qua laesit te re bona Lyda, Philippe, Ullum quae nunquam laedere Lyda solet, Qua jucunda magis non ulla est moribus aureis, Omni nulla magis sedula in officio? Cur spretam subito linquis? Non te pudet, idem Quod non sis, eadem cum tamen illa tibi est? Non pudet, ingenio constet cum foemina, quod vir Ventus ut et nubes verteris aeria?