CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 186086 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/186086.

Nodus 186086 in documento kunic-r-epigr.xml


6. Ad Lydam, quo loco apud eam esse velit Primo, Lyda, loco mi tu es; non dempserit ulla Hunc tibi, ego veris dum capiar meritis. Nec doleo, meritis tanto impar, dignus haberi Possim vel decimo, si tibi, Lyda, loco. Extremus nolo fieri, vel scilicet unum hoc Ob meritum, primo es quod mihi, Lyda, loco.