CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1859331 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1859331.

Nodus 1859331 in documento kunic-r-ilias-libri.xml


HOMERI ILIADOS LIBER VICESIMUS SECUNDVS. Sic trepido hi cursu fusi per moenia, quales Hinnulei, terguntque artus sudore madentes, Atque sitim potu restinguunt, membraque longo Fessa opere acclinant ad propugnacula. Grajūm Interea pubes muro clypeata propinquat Hectora sed vinctum duri vis effera fati Extra urbem tenuit, Scaeaeque ad limina portae. Parte alia Aeaciden compellat Phoebus Apollo: Nam cur me insequeris celeri pede fretus, Achille, Mortalis divūm? nec sentis, quem premis audax, 10 Esse deum; stultusque furis sine fine modoque. Non tibi jam cordi est turbatos perdere Troas. Quos urbs tuta sinu condit: tu devius erras Incassum. nec enim leto me straveris, aevo Natum immortali, Parcarum et lege solutum. Huic celer immani Pelides concitus ira: Laesisti male me Arcitenens, teterrime divūm, Huc muro avertens. multi nanque, ante subirent Quam muros, strati jacuissent pulvere in atro. Eximia nunc me fraudasti laude; fugacem 20 Servasti et pubem ex facili; quod scilicet ullum Haud metuis facti ultorem. mihi nanque facultas Si foret ulcisci, non hoc impune tulisses. Haec ait; atque animis ingentibus efferus urbis Iliacae ruit ad muros. per nota sonantem Ut rapiens currum plani volat aequora campi Victor equus cursu facili: sic genua movebat Atque pedes alacer, cursu nec lassus Achilles. Hunc Priamus longe agnovit, campoque volantem, Fulgentemque armis, clarum ceu sidus, in aestu 30 Quod primo autumni exoritur, lateque coruscis Astra inter claret radiis, fulgetque sub alta Nocte; canem dicunt quem nimbiferi Orionis; Igne ardens claro sidus, verum omine diro Triste, sitim morbosque ferens mortalibus aegris: Sic pectus circa Pelidae saeva micabant Aera, furens rapido cursu dum fertur ad urbem. At senior tristesque alto de pectore plorans Rumpebat gemitus, manibus pulsabat honestum Et caput elatis alte, moestoque ululatu 40 Clamabat, dulcem exorans inflectere gnatum Si posset. Scaea stabat nil territus ille Pro porta, opperiens venientem immotus Achillem, Vesano et pugnae mentem succensus amore. Cui senior tenditque manus, moestaque morantem Voce vocans, lacrimis haec supplex fatur obortis: Hector dulce caput, sanguis meus, huc ades, istum Nec solus, nullo Troum stipante, maneto; Confestim subeas fatum ne triste cruento Stratus ab Aeacida: multo est nam fortior ille. 50 Improbus o utinam dis tam carus foret aequis, Quam mihi. jam leto domiti, campoque jacentis Membra canes rabidae traherent, diraeque volucres; Linqueret ac saevus mihi tunc praecordia moeror. Ille orbum fecit multa me prole bonaque Efferus; atque alios mihi gnatos morte peremit, Venum alios capiens longinquas misit in oras. Quin et nunc Teucros inter tuta urbe receptos, (Me miserum!) haud video, frustra quaerens, Polydorum Dīs forma similem, clarumque Lycaona, dia 60 Quos mihi Laothoë peperit. sed, lumine dulcis Hi vitae in castris Danaūm si forte fruuntur, Aere queant redimi, atque auro: nam plurima nobis Gaza domi est, gnatae quam praebuit inclytus Altes. Quod si morte jacent, Orcum et subiere, dolebo Ipse quidem, et mater, quorum de sanguine creti: Luctus erit populo brevior tamen, ultima si non Tu quoque fata feras Pelidae stratus ab hasta. Murum, gnate, subi: fer gressum in moenia, Troas Ut pavidos serves, et Troadas, ut decus ingens. 70 Victori ne des Pelidae, neu tibi dulcis Flos aevi pereat misero. Me respice saltem, Gnate, mala pressum aerumna, sensuque vigentem Mentis adhuc: fessum extremae. sub fine senectae Quem forte in misera perdet Saturnius, urbem Captam hosti, ac dirae cladis genus omne videntem: Mactari ferro gnatos, mea viscera, gnatas Raptari, thalamos everti, corpora terrae Infantum allidi puerorum, dum fera gliscit; Ira, nurus manibus vexari dira furentum 80 Grajorum. haec passum spectacla horrenda cruenti Me fortasse canes ipsum mandentque trahentque Pro foribus; jaculove aliquis, vel figet acuto Postquam ense imbellem, vique hanc de corpore pellet Dura animam) ipse alui quos intra regia fidos Tecta canes, vesci ad mensam, servareque suetos Limina: large, hausto domini qui sanguine primam Ante domum tepida satiati caede jacebunt. Non foedum est juveni, duro in certamine pugnae Cum cecidit ferro confossus membra, jacere 90 Nudatumque artus, largoque cruore madentem, Morte tamen pulchrum florenti corpore in ipsa: At senis incanumque caput, barbamque, retectum Et ventrem saevo ore canum si turba perempti Dilacerat, nullum mortali hoc foedius usquam est Spectaclum, atque magis miserum et lacrimabile. Tales Fundebat senior questus, canamque trahebat Caesariem vellens manibus: verum Hectora nullo Quibat, multa rogans ploransque, inflectere pacto. Nec minus et mater plorabat perdita luctu; 100 Atque sinum laxans dextra, laevaque papillam Exsertam ostendens, tales dabat anxia voces: Hanc cernens reverere Hector. miserere parentis Longaevae. puero si quando, haec ubera praebens, Tristem sedavi fletum, nunc mente recurset, Gnate, precor memori. saevum arce a corpore clausus Urbe hostem: demens, ne sta pro moenibus olli Obvius. heu, leto si te dabit, haud ego molli Te impositum lecto, carum, mea viscera, germen, Inclyta nec tua te conjux deflebit: at altas 110 Grajorum longe ad naves discerpta jacentis Membra canes avidi crudeli dente vorabunt. Hectora sic ambo fletu precibusque parentes Aggressi orabant: neuter sed flectere mentem Evaluit. manet impavidus pro moenibus ille Usquam nec cedens, venientem exspectat Achillem. Magnus uti coluber, pastus mala gramina, servat Trux sua lustra, virum opperiens; atque aestuat ira,   Horrendoque oculos micat igni; tectaque circum Convolvit sese impavidus pugnaeque paratus: 120 Hector magnanimo sic vim sub pectore condens Indomitam, nusquam cedebat, nixus eodem Ille gradu; et clypeum procurvae ad grandia turris Saxa gravem acclinans. curis tamen aestuat intus, Atque haec solicito secum sub corde volutat: Me miserum! subeo si portas, moenia et urbis, Polydamas primus dictis me incesset amaris. Ocyus ad muros Troas qui ducere jussit Nocte hac, heu miseros quae perdidit; acer in arma Qua rediit Trojae clades ac terror Achilles: 130 Ast ego contempsi monstrantem vera, monenti Cum foret utilius multo submittere mentem: Nunc, populum indocilis postquam nil tale merentem Exitio stravi, pudet ora subire meorum, Et vereor Troasque et Troadas: hoc mihi nequis Olim deterior tamen exprobret: Ipse suorum Exitio pubem dedit Hector robore fretus. Sic dicent. fuerit mihi tunc optatius acri Depugnasse animo, inque urbem rediisse perempto Aeacida, aut pulchra cecidisse heic morte peremptum 140 Aeacida a magno patriae pro moenibus urbis. Quod si deponam clypeum, galeamque relinquam; Et muro acclinans hastam, dehinc ipse profectus Magnanimo occurram supplex et inermis Achilli, Argivamque Helenam, quamcunque in puppibus altis Et Paris huc vexit gazam, quae tristis origo Prima fuit belli, dicam aequa mente daturum Atridis; tum quidquid opum latet urbe, seorsum Pollicear Grajis ultro partirier; omnes Inde adigam Troas testari numina divūm, 150 Nil fore, quod celent, rerum, quas continet amplo Urbs gremio; nil, quod non partes, fraude remota, In geminas tribuant, cedat quarum altera Grajis. Sed quid ego haec autem nequidquam vana voluto? Quid si, cum veniam supplex, genibusque furentis Advolvar, me nil miserans ferus ille, precantem Nec veritus, ferro armatus invadat inermem; Tam facile et perimar, mulier quam nescia belli? Non est qui possit blando sermone moveri, Nec quicum liceat garrire ac vana jocari: 160 Garrit ut a quercu interdum saxoque puella Et juvenis. praestat pugnare, ac noscere tandem, Eximiam laudem cui Jupiter annuat aequus. Dum tales dubio mutabat pectore curas Hector, in adversum cursu tendebat Achilles. Fulmineus veluti Mavors in vertice cristas Concutiens per bella ruit, sic ille ruebat, Sublatamque humero quatiebat concitus hastam Fraxineam, ingentem. totum cui corpus ahena Luce micat; qualem fundit vel flamma, vel ipse, 170 Ardet ubi Eoo surgens de gurgite, Phoebus. Non tulit horrendam speciem, non Hector eodem Sustinuit mansisse loco, Scaeamque reliquit Immemor a tergo portam. mora nulla, fugacem Aeacides pedibus melior premit. Ille volantes Ut quondam ante alias longe pernicior omnes Accipiter visam aeria de rupe columbam Insequitur lapsu facili: raptim volat illa, Obliquatque viam fugiens tremefacta; superstat Hostis atrox, promitque ungues, et clangit acutum; 180  Dira fames avidum exacuit, praedaeque cupido: Sic celer Aeacides planta pernice volabat Igneus; obliquo cursu vitare volantem Sic frustra optabat patriae sub moenibus Hector Genua levis jactans. Et jam post terga relictus Agger erat, surgensque altas caprificus ad auras. Hac rapidi muro subter venere per amplae Strata viae, gravibus qua pressa est orbita plaustris, Ad scatebram, geminus pulchri fons unde Scamandri Prosilit; ille quidem calidus fumique vaporem 190 Efflans, subjecto veluti si ferveat igne; Aestate hic gelidus media, ceu grandine constet, Atque nivem glaciemque algenti devehat alveo. Hos duo structa manu niveo de marmore labra Excipiunt; ubi, dum quondam pax alma vigeret, Nec Danaūm Phrygias exercitus isset ad arces, Iliades puro vestes in fonte lavabant. Troius hac Hector simul et Peleïus heros, Hic fugiens, hic tergo instans fugientis, anheli Transcurrere. fugit fortis, sed fortior illum 200 Insequitur; nimbo similes celerique sagittae Ambo. non etenim vel pellis rapta juvenco, Vel pecus est pugnae pretium; quae praemia vulgo Cursor habet: magni sedenim de sanguine certant Hectoris, hic cupiens servare, hic perdere leto. Ac veluti Eleo quondam in certamine metam Se circum rapidi flectunt, spumisque madescunt Alipedes palmae studio; queis munus opimum Vel mulier captiva, tripus vel ponitur aureus: Sic magnam Priami variis ter cursibus urbem 210 Lustravere viri, quos desuper omne deorum Concilium summo celsi de vertice Olympi Spectabat. Rex in mediis haec Jupiter orsus: Caelicolae magni, carum caput Hectora pelli Dardanios circa muros, frustraque pericli Velle fugam, video; curisque ingentibus angor. Nam saepe Idaei sinuoso in vertice montis, Atque urbe in summa tauros mactavit ad aras Ille meas; cursu quem nunc premit acer Achilles. Verum agite, atque animo quae nunc sententia surgat 220 Dicite, seu dirae juvenem subducere morti, Seu victum placeat manes demittere ad imos. Jupiter haec. reddit contra sed talia Pallas: o pater, o nutu cogis qui nigra potenti Nubila, et horrisonas torques per inania flammas, Mortalem, dura fatorum lege teneri Quem nosti, serves, certaque a morte reducas? Tu major: factum sed non laudabimus omnes. Cui pater omnipotens: Dulcis Tritonia, pone Corde metum; non haec animo sententia nostro 230 Certa sedet. quid, non simulata mente locutum Sensisti? mitem certe facilemque futurum Me tibi, polliceor. tu quae fert corde voluntas Exsequere, atque metu coeptis ne absiste. Volentem His gnatam exacuit dictis pater. ilicet auras Diva secans, alto venit de vertice Olympi, Hector ubi ingenti gyro fugit usque, nec ullam Dat fesso requiem celeri pede fretus Achilles. Qualis venator cervum canis urget in altis Montibus expulsum latebris, perque horrida dumis 240 Tesqua, per et valles; altum hic se condere certat In nemus: ille sagax quaeritque, erratque, latentemque Invenit: argutis resonant latratibus agri: Talis frustra optat latebram, nec fallit Achillem Hector. nam quoties ad muros flectere cursum Tentavit, turrique altae succedere, si quis Lasso ferret opem jaculans, hostemque fugaret Missilibus; toties tentantem ad litora vertit Pelides subito praecurrens, moenibus ipse Et proprior longe seclusum absterruit urbe. 250 Ac veluti nocte obscura, cum somnia mentem Vana cient, alter cedentem urgere videtur Frustra, alter celerare fugam, nec posse: ruebant Sic ambo; fugientem avido non prendere cursu Hic poterat: non ille fuga vitare sequentem. Nec leto eriperet sese, ni, fine sub ipso Occurrens, habilem juveni per membra vigorem, Et celerem afflasset pedibus vim Phoebus Apollo. Flammeus ergo volat campo. Processerat agmen Myrmidonum interea. socios at parcere ferro 260 Ipse procul jussit, dextraque et vertice toto Abnuit Aeacides currentem incessere telis. Quippe timet ne forte prior quis vulneret: ipse Post veniat, primae referat nec laudis honorem. Jam geminos quartum ad fontes et labra Scamandri Ventum erat. Ipse manu lances tum Jupiter aureas Sustulit, imposuitque amborum tristia fata; Hectoris hinc: ast hinc, Pelidae. pondere sedit Pressa suo, nigrumque gravis descendit ad Orcum Hectoris atra dies, hunc liquit Phoebus Apollo 270 Suspirans: illi placido Tritonia vultu Miranti stetit ad latus, et sic ore locuta est: Aeacida armipotens, magni cui rector Olympi Ille favet, clarum nunc te ad tua castra reducet Gloria. tempus adest, fortis quo concidat Hector. Non illum adversae fortunam evadere pugnae Fata sinunt; lacrimans non si procumbat Apollo Ante Jovem, genua amplectens, genibusque volutans. Verum age, tu paullum interea consiste, laboris Esto aliqua et longi requies: huc ipsa dolosis 280 Priamiden verbis ad praelia dura vocabo. Sic ait; ille deae, promisso munere laetus, Paruit, et longa nitens stetit arduus hasta. Deïphobi at simulans incessum atque arma Minerva, Omnia Deïphobo similis, vocemque, habitumque, Hectora consequitur, fictoque ita pectore fatur: Heu, frater venerande, nimis cursu acer Achilles Te premit. audendum dextra. consistere contra Tempus adest, atque arma viro mecum obvia ferre. Haec fanti, haec contra reddit Mavortius Hector: 290 Deïphobe, haud nescis longe ut te fratribus unum Praetulerim cunctis, Priamo quicunque creati Atque Hecuba: posthac multo sed carior idem, Frater, eris; tutos extra procedere muros Optasti quando solus, fratrique tulisti Auxilium: mansere alii. Tritonia contra: Multa quidem lacrimans genitor, venerandaque mater, Et flentum circa comitum me plurima turba (Tantus habet cunctis mentes et pectora terror) Conata est patriis retinere in sedibus: at me 300 Ingens assiduo pulsabat cura dolore Te super, atque animos stimulis figebat acutis. Verum age tempus adest tela obvia ferre, nec hastis Pacere. nunc ferro cernendum, nostra ne Achilles Arma ferat tepido rorantia sanguine victor, An victus spolia ampla suo det foeda cruore. Haec ubi dicta dedit, fallax praecessit: at Hector Pone subit magnum gradiens, hostique propinquat. Tum prior has alto fudit de pectore voces: Non te, Pelide, fugiam velut ante; sat urbem 310 Ter magnam circa fugi, nec territus usquam Stare loco, et ferro potui decernere. sed nunc Stat conferre manum, stat vinci aut vincere. divūm At memores, firmant foedus qui numine, pugnae Dicamus legem. si te demittere ad umbras, Ut reor, annuerit caelo pater ille; jacentem Non ego te saevus foedabo; fortia tantum Arma legam, Danai referent exsangue cadaver. Tu nunc sponde eadem, tua si fors coepta secundet. Torvus at ille: Mihi quas leges, fidaque narras 320 Foedera? nulla viris fulvisque leonibus unquam Foedera sunt, saevo mollis nec jungitur unquam Agna lupo; non ullus amor, nec foedera nobis Esse queant, fuso alteruter dum sanguine Marti Spectaclum torvo jaceat. nunc roboris esto, Virtutisque memor, saevis nunc acer in armis. Nulla fugae ratio. Pallas te scilicet hasta Ipsa mea jam transadiget, jam dira meorum Funera morte lues merita, Danaūmque labores. Haec memorat, vibransque hastam contorsit: at Hector 330 Praevidit contra venientem, et corpore paullum Subsedit flexo: supra caput aerea stridens Horrendum volat hasta, solo et defixa tremebat In viridi, post terga viri. Tritonia Pallas Quam subito evulsam (nil senserat Hector ) Achilli Reddidit ipsa ferens. vitata morte superbus Cui sic Priamides laetanti pectore fatur: Errasti, vana spe lusus scilicet: at me Ab Jove cognoras moriturum. certe ita mendax Dixisti; mendax, et garrulus, et vafer idem; 340 Territus ut pavida languerem ad fortia mente. Non tamen indecorem sternes, hastamque licebit Ingerere in tergum fugientis: tela ferenti Obvia sed pectus, si quis deus hanc tibi laudem Annuit, adversum perrumpe. hanc ipse vicissim Nunc devita hastam, tenues quae transilit auras Aerea; totam utinam defixam in corpore gestes. Hoc levius Teucris bellum fuat, improbe, caeso Te, miseros gravius quo nemo et acerbius urget. Haec fatus, magna longam vi conjicit hastam, 350 Et clypei umbonem medium ferit. irrita cuspis Retro abiit vacuas longe sed pulsa per auras. Hector at ingemuit, quod frustra fugerat ingens Emissum dextra telum; incertusque dolensque Dejecit vultum; haud aliud, quod mittere posset, Nanque aderat telum. magna tum voce vocatque Deïphobum, poscitque hastam: dilapsus at ille Cesserat in tenues ventos. tum denique fraudem Sensit; et has gemitu fudit de pectore voces: Heu miserum huc divi me ad mortem nempe vocarunt. 360 Quippe ego Deïphobum mihi fratrem adstare putabam: Urbe sed inclusus muro est super ille: Minerva Me specie captum fallax delusit inani. Nunc mihi mors instat misero mala, nunc mihi triste Imminet exitium: nusquam fuga. scilicet olim Servari caput hoc Phoeboque Jovique placebat, E mediis ultro qui me rapuere periclis Incolumem facilesque bonique: immania nunc me Fata premunt, urgentque inimico numine Parcae. Non tamen ignavus moriar, laudemque decusque 370 Oblitus. contra stat niti, et morte sub ipsa Magnum aliquid patrare, aetas quod postera laudet. Haec ubi sic fatus, vagina diripit ensem Ad latus haerentem, magnum, ferroque rigentem Indomito; adversumque furens incurrit in hostem. Qualis ubi altivolans obscura e nube virentem Sese aquila in campum praeceps demittit, et agnum Aut pavidum leporem pedibus levis involat uncis: Sic ensem vibrans torvus ruit Hector acutum. Nec minus Aeacides contra volat igneus, altum 380 Incensus furiis pectus; laevaque micantis Praeportat clypei textum admirabile; nutat Quatuor insignis conis in vertice cassis, Aurataeque tremunt moto circum aere cristae, Quas apici densas aptarat Mulciber alto. Multa intempestae ceu vesper noctis in umbra Luce micat; nullum quo caelo est pulchrius astrum: Sic multa Aeacidae cuspis tum luce micabat Fulgens. quam dextra librans fatale parabat Priamidae vulnus; pulchrum acri et lumine corpus 390 Lustrabat; ferro quae pars mage pervia. totum Aerea, Patrocli exuviae, circum arma tegebant: Colla humerumque inter parva modo parte patebat Guttur, ubi est animae leto via proxima. longam Hac hastam subito incurrens celer egit Achilles. Trans abiit teneram cervicem cuspis ahena, Nec tamen aere gravis praecidit fraxinus udae Vocis iter, verbis alterna ut reddere posset Verba. Heros jacuit collapsus pulvere in atro. Haec super at, victo insultans, jactavit Achilles: 400 Hector, post saeva Patroclum morte peremptum Tu fore te incolumem sperabas; nec metus ullus Ulla mei nec erat ratio. vesane, relictus Ultor ego ad naves fueram, praestantior armis Haud paullo; tibi qui nervos et genua resolvi. Nunc tua membra canesque trahent avidaeque volucres Strata solo foede: Patroclo at justa frequenti Persolvent pompa mecum funebria Graji. Haec ille: ast Hector languens jam morte propinqua: Per caput obtestor supplex, per genua, parentes 410 Perque tuos, canibus ne foedis linque vorandum. Accipe sed magnum pondus fulvi aeris et auri, Quae tibi dona dabunt genitor meus, et mea mater, Corpus et exanimum redde, ut me rite supremo Defletum imponant Troësque ac Troades igni. Olli torva mens contra sic fatur Achilles: Improbe, ne frustra supplex per genua, parentes Perque meos ora, crudos cui dentibus artus Ipse velim, si fas, lacerans absumere de me Tam male promerito. canibus data praeda jacebis; 430 Non erit ut Troum tibi dedecus arceat ullus. Non, decies mihi tanta ferant si dona, daturos Plura etiam dehinc polliciti: non, quantus es, auro Si te Dardanides Priamus compenset, in alto Non erit ut positum te lecto defleat unquam Mater, quae genuit; foedi sed nuda vorabunt Membra canes, rapientque avido dirae ungue volucres. Haec ait: ille animam vix ducens talia reddit. Noram ego te; precibus nec flecti posse putabam Cui duro constat mens et praecordia ferro. 430 At tibi ne quondam sim poena, et justa deorum Ira, vide, qua luce Parisque et Phoebus Apollo Te tamen ad Scaecae mactabunt limina portae. Sic fantem nox atra gravi caligine texit: Ast animus volucri se lapsu ex artubus Orco Abdidit, ipse suam fortem viridisque juventae Amissum plorans florem, viresque relictas. Quem tamen exstinctum sic est affatus Achilles: Tu morere: ast olim fatum aequa mente subibo Ipse meum, quemcunque dabunt mihi Jupiter et dī 440 Finem alii. Haec dicens frigenti e corpore traxit Hastam heros. hanc deinde manu seponit, et arma Ipse viri ex humeris largo perfusa cruore Detrahit. interea Grajūm se plurima circum Affundit pubes, mirantur grandia membra, Mirantur formam attoniti, figuntque jacentem Pro se quisque: abiit nemo non vulnere adacto. Atque aliquis socium compellans talia fatur? Pro superi! quanto est nunc tactu mollior Hector, Quam saevo incendit naves cum turbidus igni. 450 Haec aliquis Grajūm dicebat, cuspide figens Hectoreum propior corpus. Tum dius Achilles, Exstinctum raptis postquam spoliaverat armis, Grajorum stans in medio, sic ore profatur: O socii, Argivae gentis regesque ducesque, Hunc domuisse virum quando mihi numina divūm Annuerunt, mala qui genti plura omnibus unus Intulit Argolicae: bello tentemus et armis Urbem etiam, aggressi circum; noscamus ut, hosti Incluso quae nunc surgat sententia. foeda 460 Num linquent arcem capti formidine, rapto Hectorе; an, hoc etiam sublato morte, manere Audebunt. sed cur vana haec sub pectore verso? Ad naves jacet heu lacrimarum et funeris expers Patroclus! cari non me lux ulla sodalis Immemorem arguerit, donec vitalibus auris Vescar, genua vigor nec prorsum deseret omnis. Imos quin etiam si forte oblivia manes Caeca tenent, dulcis non obliviscar amici Ipse tamen, quamvis obscuro conditus Orco. 470 Nunc agite, o juvenes, laetum Paeana canentes Vertamus gressus ad naves; atque trahamus Hoc simul exanimum longe hinc ad litora corpus. Gloria parta ingens: nostro jam Marte peremptus Hector; quem divis aequabant, vota, solebant Cui facere, ut superis, et sacra indicere Troës. Sic ait: ac dium conversus ad Hectora, foedum Aggreditur facinus. ferro transfodit acuto Ambos nanque pedum nervos, a calce recludens Ipsum usque ad talum, taurino e tergore lorum 480 Dehinc intro inseruit, curru et religavit ab alto; Cervicemque trahi, resupino corpore, sivit Atque comas. currum post insilit, armaque eodem Imponit, caesi exuvias, laetusque flagello Admonuit bijugos. cursu hi pernice volabant: Excitus Hectoreo pulvis sub vertice ad auras Ibat, caesaries circum turbata fluebat, Formosumque caput totum atro in pulvere foede Stratum erat; heu quondam formosum: at Jupiter hosti Tum saevo dederat turpandum ante ora parentum, 490 Tellure in patria. luctu quem perdita cernens Mater, vellebatque comam, capitisque decorum Velamen longe abjecit, lamentaque, et altos Effudit moesto plorans de pectore questus. Nec minus et genitor flet moerens, fundit et imo Corde graves gemitus infelix; totaque circum Singultu, questuque, et foemineo ululatu Urbs resonat: summo ceu si de culmine celsa Ilios in cineres Argivo corruat igni. Vix cives Priamum retinent, luctuque furentem, 500 Dardaniisque ultro conantem erumpere portis. Ille solo sese abjiciens, et nomine supplex Quemque suo appellans orabat: Parcite, amici; Ne retinete. unus sinite hinc egressus Achaeas Ipse adeam solus, nullo comitante, carinas. Advolvar supplex genibus, saevumque trucemque Orabo. aetatem veritus, miseransque senectam Si flecti possit. qualis sum, talis et illi Est genitor Peleus; satus unde atque altus, ut esset Exitio Teucris, meque ut male perderet unum 510 Praecipue. cui tot florenti aerate peremit Heu misero gnatos. quos luctu mersus acerbo Non tamen una omnes tam ploro, quam Hectora solum. Hic me orbum, saevus dolor hic me trudet ad Orcum. Ille meis saltem in manibus, quando ultima fata Urgebant, auras jucundi et lumina Solis Liquisset moriens! fletu quissemus amaro, Mater et ipse, animum, longaque explere querela. Haec ululans flebat senior, flebantque frequentes Trojugenae; moesto gemitu circum aura sonabat. 520 Ast Hecube luctum sic orsa est Troadas inter. Nunc ego cur vivam, quam fors te, gnate, perempto Perdidit heu miseram? te propter magna ferebar, Totam et laudabar noctesque diesque per urbem. Tu spes, tu patriae columen, semperque paratum: Civibus auxilium; qui te ceu numen Olympo Delapsum laeti votis precibusque solebant Excipere: incolumis quibus esses nunc decus ingens. Parca sed immanis te saevo heu funere mersit. Talia jactabat lacrimans. Super Hectore conjux 530 Nondum etiam audierat quidquam; nec nuncius olli Venerat, ante urbem Scaeaeque ad limina portae Mansisse. ergo, domus tacitae in penetralibus altis Abdita, purpuream studio texebat inani Ipsa manu chlamydem, vario fulgentia pingens Texta opere. interea famulas circumdare multo Jusserat igne amplum tripodem, tepidamque parare Lympham, molle viro reduci ad sua tecta lavacrum. Demens! necdum etiam norat procul inde lavacri Expertem a magna crudeli morte Minerva 540 Aeacidae manibus domitum. sed missus ab alta Plorantum fremitus turri, luctuque furentum Confusus clamor miserae pervenit ad aures. Intremuere artus perculsa mente, remissi Exciderunt manibus radii: tum protinus alta Voce vocans famulas turbato haec pectore fatur: Festinate duae comites mihi: noscere factum Quid sit enim trepidat mens anxia. certe ego diae Audivi socrus vocem; tremefactaque corda Subsultant, segni torpent ac frigida subter 550 Genua gelu. Priami gnatis certe ingruit, eheu! Triste aliquid. superi longe hoc avertite ab aure, Quod dicam: sedenim timeo, ne dius Achilles Audacem a muro secluserit Hectora solum In campos, cursuque agitet per plana relictum A sociis. timeo ne leto denique sternat, Imponatque orsis ne finem audacibus, et quam Usque habuit, nimiae virtuti; qua male fretus Non Troum in turba tutus mediisque manebat Ordinibus: longe sed primos ante volabat 560 Procurrens, nullique virūm vi cedere certus. Haec effata, furens luctu celsa evolat aede, Maenas ut, incensum trepidans cor: pone sequuntur Quam famulae, atque pari celerant vestigia gressu. Verum ubi perventum ad turrim turbamque virorum Constitit, et muro campos prospexit ab alto. Atque ilium videt ante urbem raptarier, et jam Axe trahi rapido celsa ad tentoria Grajūm. Ergo oculos miserae nox contegit atra: retrorsum Labitur exanimis, longe redimicula, vittae 570 Reticulum, crines cohibet quod plectile vinclum, Fusa solo, capite a pulchro delapsa, jacebant. Velum, quod dederat Venus aurea, qua bonus illam Hector luce altis ex aedibus Eetionis Duxit, multa dedit postquam sponsalia laetus Munera: languentis frigentia membra sorores Hectoreae, atque nurus Priami collapsa tenebant Inter se, luctu attonitae; dulcemque timebant Vitam exhalaret saevo ne absumpta dolore. Ut rediit tandem ad sese, mentemque recepit,  580 Crebra gemens inter moestas haec Troadas infit: Hector, me miseram! fato ergo nos sumus ambo Nati uno; sacris Trojae tu in moenibus, aede. In Priami: Thebis ego Hypoplaco in silvosa Inque domo, parvam qui nutriit, Eetionis Nutriit heu miseram miser ipse. optatius esset Nunc certe, si me nunquam genuisset; acerbo Quam viduam in luctu linquis longe abditus altum In barathrum inque domum caecam illaetabilis Orci. Quid puer ille infans, laevo qui numine frustra est 590 Progenitus miseris? cui non tu mortuus usu Hector eris, non ille tibi, qui gentis Achaeae Effugiet si forte manus, lacrimosaque belli Exitia: aerumnae misero tamen atque labores Haud aberunt. patrios turbatis finibus agros Quippe adiment alii puero. qui nanque parentem Infelix puer amisit, jam non habet ullos Se circa aequales; dejecto solus at usque It vultu, lacrimisque rigat manantibus ora; Fert et egens sese ad patrios pudibundus amicos, 600 Atque hunc accedens laena trahit anxius, illum: Apprendit supplex tunica, si forte precantis Quem miseret, praebet cyathum vix parcus, et ora Prima rigant, siccum nec tangunt vina palatum. Hunc aliquis vivo florens utroque parente Mensa abigit plagisque puer, probrisque: Recede, Non tuus heic; pater est nobis conviva. repulsus Ille redit matrem ad viduam rorantia fletu Ora madens. meus Astianax! cari ante parentis In genibus niveumque adipem, solamque medullam  620 Vesci qui solitus; ludo et cum fessus ocellos Claudebat, somnum dulci nutricis in ulna Carpebat strato in molli, puerilia plenus Pectora deliciis. at nunc duram feret idem Aerumnam infelix, orbatus patre perempto; Astianax: puerum sic Troës nomine dicunt. Quod celsos illis muros tu solus et urbem Servabas, Hector. nunc primo in litore curvas Ad naves tua membra, parentibus atque propinquis Heu procul a caris, vermes pascentur edaces, 630 Dira canum si quid rabies satiata reliquet: Membra heu nuda! tibi at vestis tenuisque decensque Multa domi, Iliadum vario perfecta labore. Quam certum est omnem flagrantibus urere flammis. Usus erit nullus; nec in illa veste cubabis, Quam dedero: ast inter Troasque et Troadas esto Hic tibi bonos rapto crudeli morte supremus. Hos dedit Andromache moesto de pectore questus; Et moestae Iliades circum adgemuere gementi.