CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 185565 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/185565.

Nodus 185565 in documento kunic-r-epigr.xml


231. [230.] (pon. inter varia) Krša Ad Cinnam, sua carmina edere nolentem. Carmina, quae scribis, ni sint mendosa, lepore Prorsum omni et careant, atque sale ac venere, Velles, Cinna, legi tandem et notescere vulgo, Nec semper posses clausa fovere domi. Nam quod te dicis nil tangi laudis amore, Jurato nequeam credere. Laudis amor Cui nullus prurit sub pectore, scribere versus Parcit, non scriptos gaudet habere domi.