CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 185472 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/185472.

Nodus 185472 in documento kunic-r-epigr.xml


228. [227.] De Glaucia, se fusci coloris esse dicentem. Credo ego, qui fuscum dixit se Glaucia, fuscum Carbonem, fuscam dixerit esse picem. Credo ego, qui fuscam dixit te, Nevia, fuscum Stultus ebur, fuscam dixerit esse nivem. Ergo doce, quid sit fuscum, atque irata moneto, Candida ne posthac, nigraque fusca vocet. Not.: scripserat is: "Fuscus ego, fuscum tu quiddam, Nevia, praefers". Radelja