CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 185164 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/185164.

Nodus 185164 in documento kunic-r-epigr.xml


218. [217.] (pon. inter varia) Krša Consulit Gallam, quid facere debeat de suo Antigene sibi fido et molesto. Monet Gallam, ut ferat Antigenem. Krša Ante alios fido, ante alios tibi, Galla, molesto Quid tandem facies Antigene, haud video. Durum ferre ultra, dirum sed pellere: magnum Altera supplicium est, altera res facinus. Supplicium, credo, praestat perferre. Molestus Adsuetae incipiet forsitan esse minus. 219. [218.] (inter varia) Krša Quid prius mirer, mihi sum incertus. De Pholoe et Lycota. Krša Usque male acceptus Pholoen colit usque Lycotas; Incertum mirer quid prius, hercle mihi est. An Pholoen, tam culta manet quod saeva; Lycotan An mage, tam saevam quod tamen usque colit.