CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1832373 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1832373.

Nodus 1832373 in documento kunic-r-ilias-libri.xml


HOMERI ILIADOS LIBER QUARTUSDECIMUS Ingens Nestoreas belli sonus impulit aures, Dum potu revocat vires, exterritus ergo His Asclepiaden compellat vocibus heros. Quis novus hic subito clamor, juxtaque carinas Florentum fremitus juvenum, divine Machaon? Tu tamen heic placide potansque sedensque maneto, Dum caleant igni latices, atrumque lavacro Abluat in molli tibi flava Hecameda cruorem: Ipse ibo; et noscam e speculis quae caussa tumultus. Sic ait; atque intra tentoria celsa jacentem 10 Attollit gnati clypeum Thrasymedis, ahenum, Caelatum pulchre, fulgentem; patris habebat Nanque sui clypeum juvenis; tum corripit hastam Ingentem, aerata radiantem cuspide. talis Processitque, stetitque extra tentoria. foedum Cernit opus; cessisse loco, trepidosque referre Usque pedem Danaos: Troas contra ire superbos, Et proferre gradum magis et magis usque: jacere Argivi dejecta solo muri ardua septa. Ingens ut tacito pontus nigrescere fluctu 20 Cum coepit, vastae opperiens arguta procellae Flabra: haeret suspensa, usquam nec volvitur unda Huc propulsa, vel huc; aliquis dum nube solutus Ex alta veniat ventus celer ab Jove summo: Sic anceps animi pendebat, multa volutans Mente senex, partesque labans distractus in ambas: Grajorumne ferat sese inde hortator ad agmen; An petat Atriden Agamemnona, si quid uterque Consilii simul expediant. sententia menti Haec dubiae potior visa est, festinus Atriden 30 Ut ferat ad magnum sese. Troësque et Achivi Interea instabant caedi; horrendumque sonabant Ensibus atque hastis pulsata micantibus aera. Nelidae, per castra viam dum carpit, Achaei Occurrunt reges, laesi qui corpora ferro Excessere acie; Tydides, major Atrides, Tertius inde Ithacus. digressi a navibus ibant Hi pariter; quorum puppes in litore stabant Extremo, longe a pugna. tetigere priores Iliacam nam quae terram, de litore longe 40 Subductas ultra in campum traxere seorsum, Et muro ingenti cinxere, ac turribus altis. Litus enim, quamvis latum, complectier omnes Haud poterat; populique angusto in fine moveri Haud quibant: alias ergo statuere gradatim Ante alias, totam et complerunt litoris oram, Quanta patet cautes projectas inter utrinque. Quocirca pugnam cupidi spectare, tumultu Exciti et subito, nitentes cuspide longa, Ibant festini; tristique in pectore multus 50 Moeror erat. Nestor visus formidine mentes Perculit. hunc ultro sic est affatus Atrides: Ingens o Grajae gentis decus, optime Nestor, Nam cur, hoste, affers huc te, pugnaque relicta? Heu vereor, mihi ne re praestet Martius Hector, Trojugenum in coetu quondam est quod voce superba Pollicitus: Grajis non ante a navibus urbem Venturum Iliacam, quam captas igne carinas Ureret, atque ipsos penitus deleret Achivos. Haec tum pollicitus; quae nunc heu cuncta videmus 60 Jam perfecta dari. pro dî! me, ut saevus Achilles, Sic cuncti oderunt Danai; nec promere vires, Mente volunt alacri, nec pestem arcere carinis. Haec ille: acer equis Nestor cui talia reddit: Ista quidem manifesta; queat nec Jupiter ipse Jam facere infectum, quod factum vidimus. ingens Stratus enim jacuit murus, munimen ab hoste Quod fore sperabant Danai classique sibique Invictum, nullis frangendum viribus unquam. Ipsas pugna atrox ad naves; noscere cernens 70 Nec possis Graji quanam de parte fugaces Turbentur. nusquam non caedes, densaque mixtim Funera, confususque ruens ad sidera clamor. At nos, consilio si quis locus, optime regum, Quaeramus quid res fieri nunc poscat. inire Nam pugnam haud jubeo. pugnae non aptus et armis Bellator, validum enervant cui vulnera corpus. Haec senior. tum sic Atrides: Nestor, ad ipsas Quandoquidem pugnant naves, nec structus Achivis Jam prohibet murus Troas, nec fossa, paratum 80 Quod fore perpetuo casus munimen ad omnes Spes erat, incassumque abiit labor irritus; omnes, Nunc, reor, a patria longe carisque propinquis Jupiter indecori vult leto occumbere Achivos. Noram quippe, aequa Danais cum mente favebat: Novi nunc etiam, cum Teucros aequat honore Caelitibus, nostrasque ligat viresque manusque. Ergo agite, atque meis cuncti parete volentes Consiliis. naves, quae primam in litoris oram  Subductae, confestim altum trudamus in aequor, 90 Semotas longe a terra quas anchora curvo Detineat firmans morsu, dum venerit atra Nox (tristi absistant si pugna nocte sub ipsa Trojugenae); tum deinde alias deducere puppes Cura fuat, quaecunque absunt a litore. cladem Non turpe est ipsas inter vitare tenebras; Atque malo potior multo est fuga. Talia fantem Torva tuens sic est sapiens affatus Ulysses: Atride, nam quae ista tibi vox fugit ab ore? Exitium Grajis quod nam struis? o mage digne, 100 Indecori praesis qui genti cuilibet, inter Quam nos sceptra geras; primo queis magnus ab aevo Jupiter extremae ad finem dedit usque senectae Duro exerceri bello, nescire laborum Et requiem, dum quisque obeat sua fata sub armis. Siccine Dardaniam vis linqui turpiter urbem, Quam propter tulimus tot dura atque aspera Graji? Parce loqui, Danaūm te ne quis talia fantem Audiat, effari quae possit nemo virorum Suetus sana loqui, sceptroque insignis, et idem 110 Tot populis, quot tu, imperitans. male displicet istud Consilium, damno et penitus tua dicta, tumultu In medio pugnaque jubes deducere curvas In mare cum puppes; cui jam victoria cedit, Successu magis atque magis laetetur ut hostis. Miles enim pugnam renuet perferre, carinas In mare. deduci simul ut conspexerit, hosti Et cedet, celerisque fugae spe absistet ab armis; Atque tuum tibi consilium, rex, perdet Achivos. Haec Ithacus; rursum Atrides cui talia fatur: 120 O Laërtiade, monitu mihi corda subisti Ima gravi: sedenim invitos deducere classem Haud equidem jubeo Grajos; cupioque doceri Quid sit opus; meliusque opto, quod prosit Achivis, Consilium promat quivis juvenisve, senexve. Tum sic magnanimus Tydides: Istud abunde Qui praestet, nec abest, nec longo est tempore vobis Quaerendus; modo si placeat parere monenti, Nec quisquam irasci incipiat, vel spernere dicta, Quod vobis aevo me cernitis esse minorem. 130 Nanque meum genus haud, credo, contemnitis; ortus Qui patre sum Tydeo, Thebis quem bella gerentem Excepit gremio tellus, conditque sepultum. Terna etenim Portei nata est de semine proles Inclyta, quae Pleurona, altam et Calydona colebat, Agrius, atque Melas, belloque acerrimus Oeneus, Patre meus pater est quo scilicet editus. inter Praestitit hic fratres mira virtute, paternas Et tenuit sedes. variis erroribus actus At Tydeus Argos coluit, caelestibus ut dīs, 140 Atque Jovi est placitum; regali et sanguine gnatam Adrasti duxit, florens opibusque domoque Egregia, atque tenens late arva ingentia, dives Fruge solum, multo circum et pomaria versu, Lanigerique greges pecoris; tum clarus Achivos Hasta inter cunctos, si quando bella vocarent. Haec, ut vera, reor vobis audita. parentum Nunc memores, ne me imbellem ignavumque putate, Nec, dicam juvenis si quid bene, spernite dictum. En agite, ad pugnam vel tardi vulnere, quando 150 Res dura et praesens discrimen cogit, eamus. Illic semoti a telis, ne saucia quisquam Figat membra, novo neu vulnus vulnere acerbet, Hortemurque alios, et pubem, segnis ab armis Quae cessat, voce incensam mittamus in hostem. Sic ait: hi parent dictis, juvenile secuti Consilium; atque gradum celerant; dux ibat Atrides. Sensit caerulei rector maris; oraque cano, Ora, habitumque, seni similis processit, Atriden Et prope magnanimum citus adstitit, atque prehensum 160 Dextra, sic blandis compellat vocibus ultro. Atride, saevus nunc certe gaudet Achilles; Exsultatque viro dirum cor, spectat Achivūm Dum caedemque, fugamque. infelix! pectore in alto Cui nil mentis inest sanae. sic numina perdant Justa illum, damnoque onerent, probroque merentem. Sed te nondum omnes dī, rex, odere. videbis Laetus adhuc Troum raptim regesque ducesque, Pulvere complentes camporum lata, relictis Navibus effuso sua ferri ad moenia cursu. 170 Haec ait; et campis celeri pede concitus, altum Clamavit. quanta conclamant voce novena, Primam ineunt quando pugnam, vel dena virorum Milia: Neptunus tantam de pectore vocem Fudit, et indomitum Grajis in corda furorem, Robur et injecit subitum, bellare sine ullo Ut fine, ac forti vellent decernere pugna. Interea magni supremo a vertice Olympi Terram humilem late despexit regia Juno: Atque suum atque sui germanum conjugis ire 180 Per medias vidit festinum laeta phalanges: Parte alia irriguae celsis in montibus Idae Rupe Jovem in summa; cui diva infensa, sub imo Irarum ingentes volvebat pectore fluctus. Huic ingressa dolos moliri; fallere si qua Possit, et Argivo districtum avertere bello. Omnia versanti, haec animo sententia sedit, Compta omni ut pulchre cultu descendat in Idam; Eximio captum formae si forte lepore Implicet, exceptoque ulnis et lumina, totam 190 Et mentem ignavo componat callida somno. Ergo suum fert se in thalamum, quem filius olli Mulciber exstruxit, valvasque aptavit ahenas Postibus arcana clavi, secreta subire Limina ne quisquam posset de gente deorum. Huc ingressa, operit radiantes lumine valvas: Et primum ambrosia perfundens membra liquenti Abluit; hinc oleo perduxit, diva pararat Quod sibi suaveolens; quod tantum ut morat in alta Aede Jovis, miro late caelumque profundum, 200 Terrasque, tractusque maris complebat odore; Hoc postquam corpus perduxit diva, capillum Et rite aurato discrevit pectine; doctis Composuit manibus formans pulchrosque, nitentesque, Et fusos varie divino a vertice plexus: Fulgidulum hinc peplum, quod longo virgo labore Ipsa suis olli manibus Tritonia fecit, Et rerum omnigenis ornavit rite figuris, Induit; ad pectus multo quod fibula morsu Aurea nectebat. zona post ambiit arcta 210 Corpus, multiplici ornabat quam fimbria villo. Dehinc triplicem pulchra gemmam suspendit ab aure Hinc atque hinc aptans opus admirabile visu; Atque recens factam imposuit candore nivali Ambrosio vittam capiti, quae fulgida, soli Assimilis, partem radios jactabat in omnem. Tum nitidis soleas pedibus subnectit; et, omni Ornatu fulgens, thalamo procedit ab alto; Ac Venerem coetu a superūm dea sevocat omni, Seductam et blandis affatur callida verbis: 220 Dulcis nata, meis precibus flectere? negabis An flecti? ac noles, quam nunc rem poscere mens est, Largiri, irascens mihi scilicet, ipsa favere Quod Danais; tu, diva, soles defendere Troas? Cui Venus: o Juno, dea magna, o regia magni Proles Saturni, quod versas mente, profare, Quidquid id est: fieri possit modo, laeta volensque Nam faciam, atque omnes impendam sedula curas. Tum sic orsa loqui fallaci pectore Juno est: Illecebrasque, tuosque mihi da, diva, lepores, 230 Queis polles, mentesque domas hominumque deūmque. Nanque abeo extremas almae telluris in oras. Oceanumque deūm patrem, Tethynque parentem Visere, qui me ambo primaeva aetate suaque Excepere domo, curaque aluere puellam Ingenti; Rhea quam dederat, quo tempore caelo Saturnum exegit, terrasque et fruge carentem Sub pontum ad Stygias detrusit Jupiter umbras. Hos abeo visura, queam si forte molestam Adveniens blando affatu componere litem. 240 Nanque diu thalamo sejuncti mutua sese Oderunt; quorum mentes si nectere vinclo Dulcis amicitiae liceat mihi, magnaque, et omnes Ante alios merito dilecta vocabor utrique. Cui Venus: haud quidquam, quod poscas cunque, licetve, Aut decet abnuere, o divūm regina, supremi O soror, atque eadem conjux augusta Tonantis. Dixit; acu et pictum solvit de pectore lorum, Artis opus mirae, humanas mulcentia mentes Cuncta ubi rerum inerant, amor, atque cupido, loquela 250 Et dulcis, furtim sapientum et corda subire Blanditiae quotquot suerunt, ac vertere mentes. Hoc divae in manibus posuit: dehinc talia fatur: Hoc tibi habe, atque sinu lorum, regina, reconde, Cuncta ubi sunt, quaecunque optas tibi. non erit ut re Infecta redeas, coepto et ludaris inani. Sic Venus: ampla oculos Juno subrisit; et abdit Diva sinu eximium laetanti pectore munus. Nata Jovis patrias retulit se rursus in aedes: At Juno summo digressa est vertice Olympi; 260  Pieriam et lapsu celeri super, et juga pulchrae Emathiae fugiens, nive tecta cacumina, Thracum Aërios tranat montes; nec concita subter Contingit pedibus terram. tum rupibus altum Linquit Atho, labensque maris descendit ad undam Fluctisoni, Lemnumque advenit, regna Thoantis. Convenit hic, Leti fratrem, dea candida Somnum; Et dextram dextra contingens talia fatur: Somne, hominum, atque deūm domitor, si tempore in ullo Audisti facilis mea vota, hoc adde rogatus 270 Optanti eximium nunc munus, nulla vetustas Quod memori ex animo acceptum mihi deleat unquam. Mecum ades, atque Jovi, simul ac mihi proximus ille Procumbet, placido fulgentia conde sopore Lumina. si facies, auro radiante coruscum, Pulchro fusum opere, haud ullo corrumpier aevo Quod possit, solium dabitur tibi, magna laboris Merces: Vulcanus multa quod sedulus arte Conflabit meus, atque, pedes quod fulciat apte Dum celebras epulas, supponet rite scabellum. 380 Huic lenis placido respondit pectore Somnus: Magni Juno genus Saturni, prima dearum, Nullum ego non ausim divūm sopire, vel ipsum Oceanum, unde genus divis, immane ruentem, Volventemque altos ingenti murmure fluctus; Unum sed metuo propius vel adire, sopore Vel dulci mulcere Jovem, nisi si velit ipse. Nam me alias etiam stimulasti, diva, secabat Aequoreas qua luce vias magno Jove cretus Alcides, Trojae post moenia diruta bello. 290 Tunc ego complexu molli praecordia magno Ima Jovi affusus demulsi: tu, dea, cladem At subitam es molita hosti; flabrisque furentum Ventorum, ac saevo turbasti caerula fluctu; Et cursu excussum, sociaque a pube revulsum, Egisti Coam vesano turbine ad urbem. Excitus immanes divūm rex arsit in iras: Atque deos celsa jactans turbabat in aede; Meque furens animi primum quaerebat, ab alto Contusum et caelo salsas jecisset in undas, 300 Ni me servasset domitrix hominumque deūmque Nox, gremio excipiens fugientem. turbidus ira Ille manum abstinuit, noctem quod laedere sacram Est veritus. Nunc tu caput objectare periclo, Diva, jubes iterum, moliri et, quae male cedant. Tum Juno: Quid, Somne, animo nunc talia versas Atque tibi trepidat formidine pectus inani? Anne putas Teucros propter sic posse moveri Corda Jovi, Alcidae ut gnati sunt mota periclo? Surge agedum; pretium dabitur, sociare jugali. 310 Quam tibi dudum optas vinclo, pulcherrima coetu E Charitum, primo vernantum flore juventae, Pasithea. Ingenti perculsus corda repente Pollicito Somnus laeto haec citus ore profatur. En age, diva, lacus Stygios, violandaque nulli Flumina jurato verax. rite altera pinguem Tellurem tangat facito. manus, altera salsi Marmoreos ponti fluctus: testesque vocato, Quotquot Saturnum circa tenet alta sub umbris Terra, deos, thalami cupio cui foedere jungi, 320 Te mihi Pasitheam, coetu praecellit in omni Quae Charitum prima florentum aetate, daturam. Haec Somnus: dictis paret dea; jurat et omnem Vim divūm infernam, subter quos Tartara tellus Ima tenet clausos; Titanas nomine dicunt. Ut jurata fidem fecit, testataque divos, Festinant ambo, Lemnoque Imbroque relictis, Atque auras carpunt nigra caligine septi. Jamque adeo celsam pariter venere sub Idam Fontibus irriguam crebris, matremque ferarum, 330 Lectum ad litoream. ponti dein aequora linquunt, Inceduntque solo raptim; silva alta tremebat Sub pedibus. Somnus, venientem Jupiter ante Quam videat, tenuitque gradum, furtivus et altae Abjetis ascendit ramos, qua nulla per auras In tota ad caelum surgebat longior Ida. Heic frondes inter, densa protectus ab umbra, Sedit avi similis, vocitant in montibus altis Chalcida quam divi, genus at mortale Cymindin. At Juno summum celeri pede Gargaron Idae 340 Ibat ad excelsae. quam vidit Jupiter, arsit Confestim et toto flammatus pectore: qualis Divae furtivo primum est cum junctus amore. Obvius et veniens haec leni est voce locutus: Juno, quo properans alti de vertice Olympi Huc te affers? nec currus adest, geminique jugales: Tum sic orsa loqui fallaci pectore Juno est: Longe abeo extremas almae telluris in oras, Oceanumque deūm patrem, Tethynque parentem Visere. qui me ambo primaeva aetate suaque 350 Excepere domo, curaque aluere puellam Ingenti. hos abeo visum, si forte molestam Adveniens aliqua possim componere litem. Nanque diu thalamo sejuncti, mutua sese   Oderunt, animisque agitant discordibus iras. Irriguae in primis volucres radicibus Idae Stant bijugi, qui me celeri terraque marique Axe vehant: prius haec summo de vertice Olympi Sed veni dictura tibi, ne mente doleres Irata, si forte irem taciturna remotas 360 Oceani longe ad sedes ac tecta profundi. Sic ait: altitonans contra sic Jupiter infit: Ire illuc tibi mox actutum, diva, licebit: Nunc mecum haud pigeat paullum cessare, meoque Indulgere animo; cui nunquam pectora tantus Cepit amor; nec quo conjux Ixionis olim Tempore Pirithoum, similem dīs corda creavit; Clarum prae cunctis mortalibus Acrisione Persea nec Danaë genuit quo pulchra, nec illa Nobilis eximii Phoenicis filia prolem 370 Quo geminam Minoa tulit, dium et Rhadamanthum: Nec tam grata mihi Semele fuit, Alcmeneve, Altera magnanimi Alcidae, partu altera Bacchi Nobilis, humanas solvit qui ad gaudia mentes; Nec regina Ceres flavo bene compta capillo, Inclyta nec Latona, eadem nec tu, dea, tanto Aeque grata mihi complecti pectus amore. Jupiter haec. Juno verbis cui vafra dolosis: Nam quid ais? tibi quis mentem, Saturnie, dirus Versat amor? Ida in summa nudoque sub axe 380 Quid si divūm aliquis videat nos forte cubantes, Atque aliis narret superis? qua fronte reverti Caelicolum ad sedes tunc possem conscia probri? Verum, ita si placitum, si fert ita corde voluntas, Est thalamus tibi, quem Vulcanus condidit, aptans Postibus ille seras solidis. quin pergimus illuc Et somnum in clauso petimus de more cubili? Tum sic altitonans, caelo qui nubila densat: Ne dubita, divūm neu quenquam, Juno, verere, Aut hominum: auratam cogens denso aëre circum 390 Sic tibi ego nubem offundam, quae pervia nulli Sit visu; haud ipsi, qui perspicit omnia, Soli. Haec ait: ac placidae pariter dat membra quieti Stratus humi: alma thorum tellus, mora nulla, recentem Submisit, gramenque sinu foecunda profudit Suaveolens, densum, lotumque, crocumque rubentem Flore novo, et violas, et purpureos hyacinthos. At nubes fudit se circum pulchra repente: Auratis fulgens radiis, sudoque nitebant Rorantes caelo passim per gramina guttae. 400 Sic divūm pater atque hominum rex ardua supra Gargara, perdomitus tandem somnoque, dolisque Conjugis, oblita carpebat mente soporem. Quem simul ac toto sopitum pectore sensit Somnus, continuo ad naves descendit Achaeas; Nuncius et veniens Neptuno, talibus infit: Laetus nunc fer opem Danais, Neptune, parumper Et saltem fessis laudem praebere decusque Ne dubita: ignarus rerum, victusque sopore Dum jacet, ille mea domitus vi, et conjugis arte, 410 Jupiter. Haec Somnus: longe dehinc avolat ipse, Et claros hominum coetus, urbesque revisit: Acrius arserunt Neptuni at corda, juvaret Quo Danaos. ergo primis se concitus infert Ordinibus, magnaque hortatur voce morantes: Argivi, an segnes patiemur ab Hectore vinci Priamida, ut capiat puppes, pugnaeque reportet Ut decus? hoc certe speratque, et jactat, ad altas Quod cessat naves, corda ira incensus, Achilles. At, si erimus tamen auxilio nos mutua nobis, 420 Non erit invictum cur multum optemus Achillem. Ergo agite, atque meis cuncti parete volentes Consiliis. clypeis praesepti ingentibus, ictus Qui validos perferre queant magis omnibus, aere Et claro galeis tecti radiantibus, hastas Et manibus longo quatientes robore, eamus. Dux ego praegrediar cunctos; nec tempore longo Stare loco poterit, qui nunc furit, improbus Hector. Quisquis Marte bonus scutum at breve gestat, habendum Pejori tradat, tollat sibi grandius ipse. 430 Sic ait: hi dictis parent. ad praelia terni Quos reges, aegrique, accepto et vulnere tardi, Armabant, Laërtiades, et primus Atrides, Inclytus et bello Tydides. quippe virorum Hi sese cuneis miscentes, omnia obibant, Armaque mutabant armis; melioribus iret Septus uti melior, pejoraque pejor haberet. Inde viri, ut corpus texerunt aere micanti, Hostem alacres contra vadunt: praeit omnibus, ingens Qui terram quassat, Neptunus; fulminis ensem 440 Et dextra similem gestat, longumque, coruscis Horrendum et radiis; quem tristi attingere nunquam Fas quenquam in pugna; subitus perculsa videntum Terror habet sed corda virūm, longeque coërcet. Parte alia Troum disponit rite maniplos, Atque animos juvenum pugnae aptat Martius Hector. Sic ambo infestis durum certamen in armis Contulerant, Hector, pater et Neptunus, Achivam Hic, Phrygiam hic contra certus defendere pubem. Interea terram fluctu mare proluit ipsas 450 Ad naves, Danaūm densa et tentoria; vastus It caelo clamor confertim in bella ruentum. Nec tanto ad terram fremitu ruit unda, furentis Ex alto Boreae pellunt quam flabra; nec ignis, Aërio in saltu silvam qui concitus amplam Corripuit, laxisque intro se immisit habenis; Nec validas inter frondoso vertice quercus Dira sonat reboans immani murmure ventus; Quantus erat Danaūm fremitus Troumque, vicissim Hortantum sese, vesano et Marte furentum. 460 Primus ibi Ajacem in magnum ferus Hector adegit Telum ingens recta; frontem ut converterat illuc; Nec ferrum ablusit quoquam, sed pertulit ictum Adveniens, duplex qua supra ingentia balteus Pectora tendebat sese, clypeum alter, at alter Argenti clarum bullis religaret ut ensem. Hi ferrum tenuere, viro ne membra subiret Mollia. Priamides immani turbidus ira Ingemuit, dextra quod fugerat irrita cuspis; Et, mortem vitans, socium cedebat in agmen: 470 Ingens cedentem saxo Telamonius Ajax Ingenti, (nam multa, citas religare carinas Queis soliti, ante pedes pugnantum sparsa jacebant) Horum unum attollitque manu, clypeique rotundum Supra orbem, colli prope finem, turbinis instar, Contorsit magno in pectus stridore per auras. Qualis ubi rapido Jovis igni procidit ingens Ad terram quercus radicitus exturbata, Sulfuris ac tetrum late diffundit odorem; Tum, si quis vidit propior, micat ima pavore 480 Corda tremens (magni dirum Jovis, et grave fulgur): Sic prostrata solo vis concidit Hectoris: hastam Abjecit, clypeusque ingenti est mole secutus, Et galea: arma sonum dederunt circum aerea. laeti Accurrunt vasto Danai clamore, jacentem Spes et erat trahere ad sese; tum spicula densi Multa manu intorquent, nequidquam: figere nemo Eminus evaluit, vel cominus. undique regem Nam circumfusi, procerum flos, prima virorum, Aeneasque, et Polydamas, et dius Agenor, 490 Et Lyciūm ductor Sarpedon, Glaucus et acer: Nec sociūm e numero quisquam neglexit, et omnes Protexere virum, clypeosque ad tela sinistris Objecere hosti. medio e certamine pugnae Sublatum donec fidi avexere sodales, Atque manus inter tulerunt, semotus ab armis Totam ubi post aciem currus auriga tenebat, Alipedes et equos. hi regem ad nota ferebant Moenia, torpentemque artus, aegroque cientem Ore graves tractim gemitus. dehinc, pulchra fluentem. 500 Vorticibus rapidis ad Xantum, cui genus alto Ab Jove, cum venere, citi curruque superbo Depositum stravere solo, laticesque jacenti Affudere: auram paullum sibi redditus ille Dulcem hausit, caelumque oculis suspexit apertis; Inde genu flexo nitens crassum ore, cruorem Evomuit, rursusque ad terram in terga supinus Defluxit; nigraque oculos caligine texit Nox iterum. nam plaga ingens mentemque domabat Perculsam, nec sueta aptos ad munia nervos. 510 At Danai, postquam viderunt Hectora longe Avectum, Troasque urgent, ac praelia miscent. Primus Oilides celer Ajax perculit hasta Satnion Enopiden procurrens, optima Nais Quem tibi quondam, Enops, pascenti armenta creavit, Nympha viro, pulchri prope flumina Satnioëntis. Cominus huic, Ajax defixit in ilia ferrum. Labitur ad terram resupino corpore; circum Orta gravi est Danaūm ac Troum certamine pugna. Ocyus huic, valido quassans immane lacerto 520 Telum, Polydamas, Panthei genus, advolat ultor, Atque humerum ferit in dextrum Prothoënora, diam Fortis Areïlyci prolem: gravis hasta cruentum Trans abiit propulsa humerum: pronus cadit ille, Sternitur et passis immundo in pulvere palmis. Polydamas laeto haec tum fudit pectore dicta: Ni me oculi fallunt, validam non irrita fugit Panthoidae hasta manum, excepit sed corpore missam Grajūm aliquis; possit certe vestigia firmans Qua niti, obscuri sedes dum pergit ad Orci. 530 Sic ait: Argivis mentem dolor, imaque fodit Corda; sed ante alios magno Telamone creatum Impulit Ajacem, juxta quem saucius heros Planxit humum: citus ergo, refert vestigia in agmen Dum socium, aerata praefulgens cuspide telum Cedenti adjecit jaculans: praevidit at ictum, Obliquansque viam se morte abduxit ab atra Polydamas; telum Archilochus fatale recepit Immemor. hunc placitum dīs est demittere morti. Summa etenim capiti qua cervix nectitur imo, 540 Hasta subit, nervumque secans praecidit utrumque. Procidit, atque solum tangit prius ore, solutis Quam genibus. contra tum sic Telamonius Ajax Inclamans, fortem compellat Polydamanta. Polydama, perpende animo, verumque fatere: Istene vir dignus, caesum Prothoënora caesus Qui penset? certe mihi nec malus esse videtur Ipse, malo natus nec semine; Marte superbi Filius at, fraterve Antenoris: huic reor esse: Nam similem facie, atque humeris, et corpore toto. 550 Sic ait, ille virum noscens: praecordia Teucris Ima dolor subiit, morsu et perfodit acuto. Boeotum heic Achamas Promachum longa ferit hasta, Fertque citus fratri auxilium; quem scilicet ille Arreptum pedibus, cupiens spoliare, trahebat. Tum super haec magno gaudens clamore profatur: Graji, turba ferox levibus pugnare sagittis, Et vanas jactare minas assueta sine ullo Fine, labor certe non solis, multus et usque Moeror erit nobis: etiam vos tristia. tandem 560 Fata prement; etiam vobis alterna vicissim Funera. jam Promachus (mentes advertite) longo est Compositus somno, mea quem vi perculit hasta, Ne mihi dilatam frater moereret inultus Ob poenam. in patriis fratrem hoc sibi quisque relinqui Aedibus exoptat, caedem qui caede rependat, Ultor et inferias fratri pius immolet hostem. Haec ait: Argivi dictis doluere superbis. Peneleo mens ante alios incensa furore. Ergo ruit contra: venientem, ac dira frementem 570 Stare Achamas coram haud ausus, regisque manere Penelei telum. qui protinus Ilionea Dejecit leto cretum Phorbante beato; Ante omnes unum Troas quem dexter amavit Majugena, et censu, lucrisque ingentibus auxit. Huic unum conjux partu edidit Ilionea: Hasta supercilium cui tum gravis acta sub ipsum, Ejecitque oculum penitus, nervumque recidit Pervadens retro; passis at saucius ille Sedit humi palmis. vagina diripit ensem 580 Peneleus, dextraque micantem extollit, acuto Cervicem et mediam ferro secat. aerea cassis, Abscissumque solo jacuit caput: hasta cruento Haerebat defixa oculo. caput ille, papaver Ceu sectum, dextraque attollit, clamat et altum Vociferans: Troës, matremque, patremque jubete Ilioneo luctus ordiri ac funera. laeto Nec Promachi conjux Alegenoridae ad sua vultu Tecta virum excipiet reducem, post eruta bello Pergama cum patrias Graji veniemus ad urbes. 590 Haec ille: at gelidus confestim in pectora Teucris Insinuat pavor: huc atque huc pallentia vertunt Ora, fuga liceat duram si evadere cladem. Dicite nunc, Musae, celsi domus ardua Olympi Quas habet, occiso quis primus ab hoste cruentas Retulit exuvias, Neptuni ut numine flexit Pugna vias, magno et Troum res versa tumultu est. Hyrtion ante omnes stravit Telamonius Ajax Gyrtiaden, Mysae ductorem gentis; at acer Antilochus Phalcenque et Mermeron exuit armis; 600 Meriones leto dedit Hippotiona, Morynque; At Teucer Prothoona simul premit et Peripheten; Tum deinde Atrides regali Hyperenora sceptro Insignem longo percussit ad ilia telo, Visceraque et penitum discindens cuspide acuta Ventrem hausit: qua nacta viam per vulnus in auras Vita abiit tenues: oculis nox ingruit atra. Plurima sed Troum demisit corpora morti Magnanimo pernix Ajax prognatus Oileo, Cui similis nemo versis instare sequendo 610 Agminibus, postquam terrorem in corda virorum Jupiter atque fugam altitonans immiserat atram.