CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 182815 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/182815.

Nodus 182815 in documento kunic-r-epigr.xml


149. Quid in Rullo ob stultitiam beato censeat invidendum. Esse mihi invidiae dicis te, Rulle; nec hercle Diffiteor: sed scin' quid tibi ego invideam? Invideo talis quod te non spernis et esse Non risu dignum credis, at invidia. Hanc tibi pol, laetum quae te facit, atque beatum, Hanc tibi ego, fateor, stultitiam invideo.