CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 181947 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/181947.

Nodus 181947 in documento kunic-r-epigr.xml


113. De malefactis ad pacandam Lesbiam adhibendis. Quo cupio magis usque, magis quo conor, amicam Esse mihi hoc video te minus atque minus. Frustra est alternum quidquid progignit amorem, Quidquid amicitiam jungere suevit obest. Officiis parcam posthac; maledictaque, Phylli, Te mea jam, mea te jam malefacta petent. Experiar, possitne odio mollescere tandem Effera, quae durat, pectora mitis amor.