CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 181386 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/181386.

Nodus 181386 in documento kunic-r-epigr.xml


94. De Aegles mutabilitate in exercendis amoribus. Mopse, doles Lycidam tua quod tibi praetulit Aegle, Praeque illo jam te deputat esse nihil. Parce queri. Praefert illum nunc omnibus, illi Ipsum te rursus praeferet, aut alium. Ut levis est, longos haud unquam exercet amores. It, redit, incaeptum saepe recurrit iter. Ipsam se, credo (tanta inconstantia menti est!), Mobilis alterna spernit, amatque vice.