CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 181179 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/181179.

Nodus 181179 in documento kunic-r-epigr.xml


87. In Alfanum, Asdenti carmen recitantem in laudem Pii VI. Pontificis Maximi. Alfanus magnum dum coelo attolere Sextum Optat, carminibus nec valet ipse suis, Asdenti carmen sublegit, nec tamen ullo Se adstrinxit furto, quod miser arguitur; Invito nec enim domino id fecisse videtur, Ipsis qui, credo, gaudet in Elysiis, Sextum, quem vivus mirari nempe solebat, Ornari extincti qualibet ingenio.