CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 181080 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/181080.

Nodus 181080 in documento kunic-r-epigr.xml


82. Ad Quintum, sua carmina ostendere nolentem. Carmina, quae scripsti, gestisque ostendere multis, Oratus precibus promere, Quinte, negas. Plectam ego te ut meritus, poenam dabis et mihi pendes, Esse nihil gravius quo pote, supplicium. Quid facies, inquis? Quae nunc tu promere non vis, Cum promes, aures claudam ego carminibus.